Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
363 conjungentibus. Quare novis rureus distinctionibus, et litibus occasio data est, quae ipsis plane Pontificibus Romanis molestias facessiverunt. Sixtus IV. P. et ipse quandoque Ordinis Seraphici filius mediam inter litigantes viam secutus editis anno 1476. et 1483. bullis, indulgentias omnibus quidem cultum immaculatae conceptionis Beatae JL Virgiais celebraturis ccncessit; utramque tamen sententiam sequi licitum esse clare expressit, eos solum anathemate feriens, qui contrariam suae doctrinae amplectentes, pro haereticis declarare auderent, cum Ecclesia quaestionem hanc non ut dogmaticam decideret 3S). Durantibus his sententia pro immaculata conceptione et festi celebratio tantum promota .est, ut ab Universitate Parisiensi anno 1497. decretum emanaverit , ne ullus ad Lauream doctoralem admitteretur prius, quam jusjurandum deponeret, quod doctrinam de immaculata Conceptione B. Mariae V. ubique defendere velit 38 39). Cujus vestigia secutae mox aliae Galliae , Germaniae, Angliáé, et Hispaniae Universitates idem juramentum ad nostram fere aetatem usque exegerunt. Vid. Baronins ad diem 8. Decembr in Martyrol. Benedictas XIV. de Festis B. V. Mariae. Augusti Denkwürdig^ aus der Christi. Archaeol. B. III. p. 85. et seq. Fr. Ulr. Calixtus B. M. V. iramáéul, concept, hist. ílelmstad. 1694. 4. qui e coetu Protestantium rem ex proposito recensuit. Conf. J. A. Schmidt Prolusiones Marianae. T. VI. p. 89. <3> Nonnulli opinantur S. Anselmum Cantuariensem seculi XI. praelatum jam festi hujus celebrationem in Anglia exegisse, hunc tamen conatum ob resistentiam aliorum effectu caruisse. ##) Auctores ex Ordine S. Francisci contendunt: Joannem D. Sco- lum tardius Parisiis publice contra 200 Dominicanos pro immaculata coneeptione B.M. V. in arenam descendisse, sicque Universitatem Parisiensem inductam fuisse, ut decerneret: ne ad honores acade- micos eveheretur ullus, qui prius non juraret, se propugnaturum: B. V. Mariam esse absque peccati originalis labe conceptam 40). Hos tamen Scriptores Ordinis Seraphici relationem haud rectam facere, tum silentium actorum Universitatis Parisiensis ostendunt, tum 38) Cap. II. de relig. et venerat. Sanctor. L. III. tit. XII. Extravag. Coni 39) D' Argentrée collectio judicior. de novis errorib. T. I. p. 33. Crevier Hist, de I’ univers. dc Paris T. IV. p. 240. 40) Wadding Annál. Minor, an. 1301. n. 34. lioulay hist. Univers. Paris T. IV. p. 71.