Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

364 illáit evincit, quod in Gallia primum anno 1380. statutum fuerit: at deinceps festum gloriosae conceptionis B. M. J . celebretur eadem prorsus ratione, qua reliqua festa celebrantur, tum denique illud docet , quod Universitas Parisiensis anno 1387. saltem definitivam sententiam contra Dominicanos publicaverit. V. Boulay Hist. Univers. Paris Tom. IV. p. 618. et seq. D' Argentrée collectio judiciorum de novis erroribus T. 1. p. 335. §. 66. Status Theologiae periodo quarta. Jani ab aevo Lanfranci Cantuariensis, bujusque successoris Anselmi et aliorum inclinatio in Theologiam scholasticam in (lies crescebat, et multa Galliae, Angliáé, et Germaniae litteraria instituta, omissa fere Theologia positiva, seu methodo veritates Religionis e S. Scripturae , et Traditionis fonte deducendi, inge­nii aciem Religioni examinandae applicare, ac Philosophiam Ari­stotelis cum Theologia connectere coeperunt 41). Cum autem Mo­nachi descriptione operum Aristotelis multum occuparentur, mi­rari nullus debet, eos amore Philosophiae peripateticae ita captos fuisse, ut eam scholis quoque theologicis inferrent. Omnes Theo­logi scholastici communiter in tres classes dividuntur, ad primam classem seculi XI. et XII. Theologi Anselmus, Roscellinns, Hilde- bertus, Petrus Abuelurdus, Hugo a S. Victore, et Petrus Lom- bardus referuntur. Hi acumine quidem magno ingenii, et subtiliter dogmata Christiana exponebant, principia tamen doctrinae ecclesiasti­cae presso pede sequebantur 42), exceptis forte Roscellino et Petro Abaelardo, qui subtilitates philosophicas justo plus sectati, gravissi­mam haereseos suspicionem incurrerunt. Infer illos autem omnes ratione methodi et maturitatis Theologiae dialectico-scholasticae plurimum meruit Petrus Lombardus Theologicae scholae Pari- siensis praeses celeberrimas, qui Libris quatuor sententiarum, 41) H istoire litt, de la France T. VIII. De Lauf ranco speciatim narrat Fabricius in bibi. Iat, aevi med. et inf. Bracher hist. erit. Philos. T. III. praesertim operib. praemissam vitam ejus a Luca Dac/terio edit. Paris. 1648. fol. De Anselmo pariter Fabricius et Brucktr ibid, 42) Vid, Anselmi L. Ii. ep 41. ad Fulconem et de incarnatione ver­bi. C.2. Hildeberti tractatus theologicus in excerpto apud Schroeckk T. XXVIH. p. 401.

Next

/
Oldalképek
Tartalom