Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
358 nens: „Xe quis de altari communicet, nisi corpus separatim et ssnguinem similiter sumat, nisi per necessitatem et cautelam. Quod ipsum sanxit Paschalis II. epistola 32, ad Pontium Clu- niacensem abhatetn missa hujus tenoris: „In sumendo Corpore et Sanguine Domini traditionem dominicam servandam , nec ab eo quod Christus praecepit et gessit, humana et novella institutione discedendum 20). E quibus elucet communionem sub utraque specie generaliter adhuc observatam fuisse, et legem fuisse, a qua recedere nonnisi gravi ex causa licitum fuerit. Durantibus cruciatis expeditionibus usum calicis in Oriente vel ideo relinquere cogebantur quod vino saepe carerent sufficienti, aut illud in navibus facile effunderetur , vel corruptelae periculo exponeretur. Prout autem usum calicis una aut altera vice prohibuit effusionis aut corruptelae periculum, ita huic periculo et illud accessit, ne si sacramentum semper sub utraque specie dispensetur, rudior populus in errorem labatur. *:') Doctiores quippe Theologi Scholastici tradebant nihil decedere perfectioni hujus sacramenti si populo porrigatur corpus sine sanguine cum totus Christus contineatur sub specie panis, imo eos in errore versari, qui asserunt utrius- que speciei participationem ad salutem consequendam requiri. T^lis erat Guillelvms de Capellis qui scripsit plane haeresim comte^ttere illum , qui ait utramque speciem sumi oportere 2I) liudolfns abbas S. Trudonis presbyterum hortatur 22) ne laicis aegris aut sanis tribuat de sanguine Christi, tum ideo, np aliqua ratione effundatur, tum ideo ne simplices putent, non esse eub utraque spe«|e totum Christum. Idem docuit etiam Robertas Pullus 2,r) alia tamen praeter adducta seeulo Xll. negati calicis exempla nulla leguntur, nam ex aliorum omnium uti lvonis, Ruperti, Bertittrdi. Hugotiis a S. Victore et Petri Lombardi scriptis apparet communionem sub utraque specie passim viguisse. Verum tardiori aevo jam plures pro reeentiori consve- tudine scripsisse leguntur. Ita seeulo XIII. Alexander Hallensis de hac quaestione: an liceat sumere Corpus Christi sub specie pa20) Mami T. XX. p. 1013. 21) E manuscripts in IHaLillonii Act. SS. Ord. S. Bencd. »cculi 111. pracf. I. nro\^5. 22) E manuscripts in Bona rer. Lituig. L. 11. c, 18. 23) Seutent. P. V111. c. 3.