Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

1 nis tantum, sine sumtione sub specie vini ? sequentem deprom- sit oppiniouem: Quia Christus integre sumitur sub utraque specie bene licet sumere Corpus Christi sub specie panis tantum sicut fere ubique fit a laicis.“ 24) Ex ultimis asserti verbis clarescit tempore Alexandri Halle usis communionem sub una specie qui­dem usuatam , non tamen universalem fuisse in Anglia. De hac materia sacramentali S. Bonaventnra ingeniosissime scripsit, quaestionem hanc: an utraque species sit de integritate sacramenti? sic solvens: ,,Esse de integritate sacraméuti dupliciter sumi po­test. Aut nempe quantum ad efficaciam et sic neutra species est de integritate, sed quaelibet est totum quod habet efficaciam. Aut quantum ad significationem sic sunt de integritate quia in neutra per se exprimitur res hujus sacramenti sed in utra­que simul.“ De eadem quaestione S. Thomas Aquinas sic est lo­cutus : „Circa usum hujus sacramenti duo posse considerari. Unum ex parte ipsius sacramenti aliud ex parte summitium. Ex parte ipsius quidem sacramenti convenire, ut utrumque suma­tur, scilicet et corpus et sanguis, adeoque sacerdotem nullo mode debere Corpus Christi sumere sine sanguine. Ex parte autem sumentium requiri summam reverentiam et cautelam ne aliqufft accidat quod vergat ad injuriam tanti mysterii: ideo provide in quibusdam ecclesiis observari ut populo sanguis sumendus non detur.“ 25) Cum autem duo postremi celeberrimi viri unanimi consensu et tanta mentis acie hac de materia scriberent pra- ximque ecclesiarum nonnullarum adeo egregie tuerentur et cuncta dubia eruditorum solverent, mirum non est, et Franciscanos et Dominicanos pro communione sub una specie ultrn quoque pu­gnasse, #*) et nobilissimas Europae ecclesias exempla celeberrimo­rum ordinum istorum secutas fuisse. Tandem a Constantiensi con­cilio sess. XIII. contra Bohemos Hussitas sancitum, ut omnes fi­deles laici sub una solum specie idque jejuno stomacho si com­munionem sumant declaratumque ab eodem concilio ritum hunc oh pericula et scandala legitime introductum , ac in omnes presby­teros qui sanctae Eucharistiae Sacramentum sub utraque specie — 359 — 24) In Senicnt. Lib. IV. quaest. 53. niemb. I. Gralianu» de consecrat, diat. 11. P. II art. 1. Qu. 25) Summa P. HI. t>u. 80. art. 12.

Next

/
Oldalképek
Tartalom