Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
357 non spectaro communionem sub utraque specie: Certum quidem est communionem sub ufraque specie inde a primordiis Ecclesiae apud omnes catholicos invaluisse, ita ut legis rationem consve- tudo haec indueret, at aeque certum exceptionem quoque nonnullis in casibus factam fuisse, uti dum fideles Eucharistiam manibus aut linteolo mundo exceptam domum portarent, periculoso tempore sumendam vel dum infirmis uti Serapioni15) vel infantibus sanctum hoc epulum porrigebatur 1G) quisque sane persva- sus erat S. Communionem sub una etiam specie validam, modumque eam largiendi pro ratione adjunctorum variabilem esse. Sed hoc non obstante communio sub utraque specie nonnullis casibus exceptis inde ab antiquo vigebat, usque dum seculoXlII. quin aliqua lex eatenus conderetur, propter diversos casus et pericula in calicis usu obvia, calicem eucbaristicum laicis nonnullae ecclesiae denegarent sicquo communio sub una specie invalescere coepit. Rei progressus sequens fuit. Cum nempe Gregorius II. Pontifex indecens esse putaret 17) duos vel tres calices ad altare collocare, proinde calix major plus vici capiens requireretur, ut multitudo ad S. Coenam accedens communicetur , jam inde a scculo IX. ad evitandum effusionis periculum fistulae eucharisticae seu calami usus introductus est ,s). Seculo XC ad finem vergente monachi ob idem effusionis periculum hostiam non siccam sed sanguine Domini intinctam et cochleari exceptam fidelibus praebebant. 199. Quia tamen et haec seculi XI. consvetudo quaepiam incommoda conjuncta haberet, et vel maxime calicis eucharistici conservatio, et particularum fractio non careret periculo Synodus Claramontana ab Urbano II. anno 1095. celebrata novae huic praxi finem imposuit can. XXVlll. decer- * 14 15) Euseb. H. E. L. VI. o 44.' 1(5) Cyprianu* de lapsis. 17) Epist. 14. Gregorii II. ad Bonifacium. 18) Jo. Vogt. hist, fistulae eucha- rist. Bremae 1740.. 19) Zornii hist. Eucharisticae infant, p. 59. et geq. Kpist. II. Ernutfl episcopi Roffensis ad Lambertum (T. II. Spicilegii ÍV Achery p. 435.) hanc adducit moris hujus rationem: „Evenit enim frequenter, ut barbati, et prolixos habentes granos fmy- staces) dum poculum inter epulas sumunt, prius liquore pilos inficiant, quam ori liquorcyttifundant“, Binterirns Denkwürdigk. T. IV. P. I. p. 180. - ♦