Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

349 rii Spanheimensis. 4) Chronico» monasterii S, Jacobi Majorit etc. de quibus cuuctis longiorem recensionem adducere brevitate temporis vetitum est 72 *). XU. Joannes Capistranus ex nobili stirpe genitus, anno 1385, nomen a Capistrano Brutiorum oppido sortitus ordini Sera- phico adscriptus postquam consensum uxoris eatenus obtinuisset. Iterato vicarii generalis munere functus et orator zelosissimus qui intra breve tempus tanto sanctitatis nomine inclaruit, ut apud Mar tinum. V. Eu genium IV. Nicolaum V. Pontifices Rom. optime audiret, et Culixtus III. eundem inquisitioni heraeticae pravitatis praeficeret. Quo munere egregie functus multos e Fra- tricellis Hussitis, et Adamitis in sinum Ecclesiae Catholicae reduxit, alios vero obstinatos et turbas causatas militibus cru­ciatis repressit, Turearum autem imperatorem qui valida mili­tum multitudine arcem fortissimam Belgrádi obsidione cinxerat, ipse vexillo crucis copias ducens in fugam conjecit. Anno 1456. in Hungária defunctus, quem Goegorius XV. inter Beatos re­tulit , postea vero sanctis adseriptum. Opera ejus , quae exstant, utpote Tractatus diversi summam ejus in Theologicis et utroque Jure eruditionem testantur '3). XIII. Joannes Geiler Caesar e montanus Schafhusiae natus anno 1445. Theologiae Doctor, qui Oratorem sacrum Argentorati agens diversos abusus ecclesiasticos animo impavido, petulanti attamen ingenio satyrico in sermonibus suis redarguebat. Innotuit maxime sermonibus 110, quibus varia stultitiae genera ironicis laudibus describit, et Clericis, praesertim autem monachis nihil parcit. \ id. Oberlin. de Joanne Caesaremont. Script. Germ. Ar­gent. 1787. 4. Melch. Adatni vitae Theol. Germanor. p. 6 —11. Uouterveck's Geschichte der Poesie und Beredsamk. T. IX. p. 580. 72) Bönihe Grimdr. einer Gesch. d, Universität zu Würzburg, ibidem 1782. Fabricius bibi. lat. aev. nied, T. IV. p. 451. et seq. opera ejus bistar. vulg. Marq. Fraberus Froncof. 1601. II. T. fol. cui editioni G. Busaeus adjunxit opuscula spiritualia velut T. 111. Mogunt. 1604. fol. 73) Wadding, de script, ord. minor, p. 196* et s. Oudinus Comment, script, eccles. T. 111. p. 2460. et seq. Fabricius bibi. lat. aevi med. T. I. p. 913. et seq.

Next

/
Oldalképek
Tartalom