Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

350 G #• 62­Collectio canonum et de c re ta 1 i u m P o nt i f i c um. Praeter auctores recensos, alii quoque hac periodo in Eccle­sia Latina eminuerunt, qui exemplo Rheginonis Prumiensis ab­batis et Burchardi Wormatiensis episcopi animati leges ecclesia­sticas, seu Canones ex Conciliis, decretis Romanorum Pontificum, patrum testimoniis, ac principum civilium constitutionibus, desum­ptas collegerunt, easque non secundum Chronologiae ordinem sed juxta materiarum seriem in systema redegerunt. Ita magnum sibi in Jurisprudentia ecclesiastica nomen comparavit. I. Ivo episcopus Carnotensis qui duas Collectiones Canonum adornavit, unam breviorem Vlll. libris contentam, et Panormiae titulo distinctam, quae tamen ipsi a nonnullis denegatur, cum quae­piam auctore ipso recentiora comprehendat; et alteram prolixiorem in XVII. partes divisam sub nomine: excerptiones regularum ec­clesiasticarum, vel vero simpliciter decretum Ivonis compellatam. Auctori cum fundamento objicitur, quod non fontes ipsos, sed aliorum rivulos consuluerit, uti collectiones Pseudo-Isidori, Re- ginonis et Burchardi ‘4) II, Gratianus Ord. & Benedicti monachus Bononiae in mo­nasterio SS. Felicis et Naboris 74 75), qui Juris Canonici novi seu Pontificii collectionem praecipuam adornavit. Is quippe cum Juris Civilis studium Bononiae summo zelo et fervore tractari, Canonici autem ea maxime ex causa negligi cerneret, quod nullum usibus academicis idoneum opus existeret, ut eandem gloriam, et audi­torum frequentiam, qua illud gaudebat huic quoque conciliaret, canonum ignorantiam apud ipsos jam clericos invalescentem fuga­ret , denique Canones quos in hactenus editis Collectionibus inter 74) Vid. Pertsch. Hist, des Kanon. Kirch. R. p. 206. et Enchirid. nostr. Jur. Eccles. T. I. edit. 2. §. 38. sermones ejus de eccles. Sacramen­tis et officiis in Hittorp. scriptor, de divin, Cathol. Ecclesiae of­ficiis p. 767. edit. Paris. Micrologiti de eccles. officiis ibidem p. 729. et biblioth. PP. max. Lugdun. T. XVllI. p. 496. 75) Chifflet dis­sert. ápol c. 5. §. 4. Thesaurus Jur. Eccl. T. I, p. 131. Mastricht Hist, Jur. eccles. n. 318. Plura de Gratiani patria profess, etc« re­fert Hiegger diss. de decreto Gratiani §. 5. et seq.

Next

/
Oldalképek
Tartalom