Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
— 290 — Pontificis animum adjecit225). Cuncta haec postulata Eugenins IV- anno 1447. supra omnem expectationem implevit, et postquam legati compensationem quamdam cum filiali reverentia et obedientia Pontifici addixissent, quatuor Bullas, quibus singulos articulos confirmavit, ipsis expediri fecit exuliante ignibus festivis, aliisque laetitiae speciebus urbe Romana. Jam quatuor memorati articuli 1. Septembris anni 1446. Francofurti subscriptionibus roborati, et quatuor Bullae quibus illi confirmantur, nec non instrumentum acceptationis decretorum Basileensium Moguntiae anno 1439. conditum efficiunt concordatum principum Francofurti inchoatum, Romae autem consummatum. Vid. Ruynaldus ad annum 1446. n. 4. Quatuor praedictae Bullae leguntur in Concordatis Nation. Ger. integris T. I. p. 135. et seq. item apud Koch in Sanction. Prag. Germanor. illustr. c. 1. Bulla Eu genii IV- etc. in Concordat. Nat. Germ, integris p. 133. Vid. Aeneae Sylyii oratio in Baluzii Miscella». L. Vll. p. 625. ■ . f U^vi §. 46. Continuatio. Mediante Concordato hoc Germani omnino consecuti sunt, quod ad sublevanda gravamina sua optabant} et quidem 1) u^ libera sit decretorum Concilii Constantiensis et Basileensis de Conciliorum generalium auctoritate professio. 2) Ut in ecclesiis me- tropolitanis , cathedralibus , collegiatis, et monasteriis libere eligere possint praelatos absque omni Pontificis influxu nisi gravis occurreret causa in brevi Apostolico directe exposita. 3) Ut eas solum reservationes Pontificias observare obligentur, quae in decreto Gratiani et Gregorii IX. decretalibus enumerantur. 4) Ut omnes taxae sufferantur, quas pro electionum confirmatione secus dependere solebant, ita tamen , ut Pontifici liberum sit mediam taxam interea desumere, donec aliam conventionem cum natione Germanica iniverit. 5) Ut singulis annis Concilia dioecesana, singulo triennio autem provincialia celebrentur. 6) Ut Appellationes Ro225) Post primaiu enim petitionem adjecit: siquidem communis subversetur utilitas; post secundam : tua humilitas; post tertiam: aequitas; post quartam: benignitas et tua desideratur humanitas.