Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
— 291 manae nonnisi raro admittantur. 7) Ut taxae pallii Archiepisco- palis, annatae, et servitia communia non secus ac minuta tollantur. 8) Ut numerus Cardinalium ad viginiiquatuor reducatur, eo tamen adjecto, ut adfeorum collegium viri ex omnibus provinciis Catholicis servata proportione assumantur. Exstincto brevi post tempore Eugenio IV. successit Nicolaus V. qui non solum Concordatum hoc principum illico post regiminis sui initium confirmavit, sed etiam anno 1448. novum Concordatum Aschaffenbur- geuse seu Viennense cum natione Germanica celebravit. Cum enim roboranda adhuc esset stipulata Aulae Romanae compensatio quam Eu genius IV. vel maxime postulaverat, misit Nikolaus V. legatum suum Joannem Carvajal Cardinalem diaconum <S’. Angeli ad Comitia Aschaffenburgensia aut Viennensia nuncupata, quae a Eriderico III. imperatore convocata erant. In his comitiis pro retinendis aut deserendis decretis Basiieensibus fortiter disceptabatur, et post longas disputationes die 17. Februarii anno 1448. agente praesertim Aenea Sylvio imperatoris procuratore j placatis ecclesiasticis electoribus alterum concordatum initum est, vi cujus victoria majori ex parte Romanae Aulae deferebatur 22(i). Etsi enim tenore hujus transactionis concordatum principum integrum in multis illaesumque perstiterit, et quasi no- vitus confirmatum fuerit, ratione attamen nouuullorum articulorum alteratum , et Pontifici Romano quaepiam in compensationem concessa sunt, quae nationi Germanicae non displicere non poterant. Ita 1) Pontifici liberae relictae sunt reservationes non tan- 226 226) D, Christ. Guil. Koch in Sanctione Prag. Germ, illustr. a. 1789. Argentor. edita p, 212. haec concordata Viennae ab imperatore et Cardin. Carvajal post datam jam Aschaffenburgensibus in Comitiis a. 1447. habitis principum confirmationem esse absoluta probare nititur. Haec confirmantur per ea , quae leguntur in Nachrichten von Juvavia p. 217. vid. Ausführlicher Beweis das der wahre Geburtsort der an* 17. Febr. 1448. mit dem Römisch. Stuhle geschlossenen Concordate nicht AschafFenburg sondern Wien sey. Wien 1790. Schicer diss, ad Concord. Nat Germ, c. I. §• 6. item diss. cui titulus: Noch einmal : sind die 1439. von der Deutsch. Nat. zu Mainz acceptirten Basler-Decrete Theile unsers mit dem Römisch. Stuhle geschloss. Concordates? etc. Wien 1789. 19*