Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

275 menti negotia potius medio recur suum ad Pontifices Romanos , quam in Synodis provincialibus terminare voluerint: obsolescen­tibus sic Synodis provincialibus causae olim maximi momenti iu iis discussae pertractalaeque ad sedem Romanam transfere­bantur , et ibidem saepius decisae opinionem ingenerarunt Pon­tificem Romanum esse omnium negotiorum judicem. 3) Episco­pi, et Metropolitae jurium suorum incurii, et quandoque officio- rum tardi aut impotentes executores necessitatem imposuerunt summis Pontificibus diversos defectus et neglectum supplendi. 4) Simonia, incontinentia, et alia vitia quae clerum et popu­lum tunc depascebant sola et unica Romanorum Pontiiicum au­ctoritate et energia tolli posse videbantur. 5) Decretum Gratiani circa medium fere seculi XII publicatum, quo jura Pontificis Romani ampliantur, et vindicantur. 6) Infaustae lites inter Im­peratores , et Pontifices hac periodo ortae, ab illo praesertim tempore mult.plicatae, quojus investituras per baculum etannu- lum conferendi principibus denegarunt Pontifices. His enim du­rantibus cum plurimi Germaniae episcopi partes imperatorum sequerentur, Pontifices quodammodo cogebantur episcopos ad ar­ctiorem potestatem restringere, eosque iu officio suo continere lsl). 7) Non parum adjuvisse incrementa potestatis Pontificiae in­stituta Regularium, eorumque exemptiones, inquisitionis offi­cium, aliaque non negamus quidem, fraudes tamen et dolos ad­hibuisse Pontifices , aut unice ideo illa instituisse , ut auctori­tatem et potestatem suam ultro extendant, rotunde negamus, certo persvasi nullum unquam e Protestantium coetu exsurrectu­rum, qui asserta talia ita probaverit, ut fidem apud cordatos extor­queat. Vid, Waller Lehrb, des Kirch, sub v. ad §. 133. et Enchirid. nostr. Jur. Eccl. T. I. §. 155. p. 168. et seq. edit. I. anno 1839. §. 41. fpj Imminuta Romanorum Pontificum auctoritas huj usque causae. Erterna Romanorum Pontificum auctoritate novis sensim augmentis increscente; ac summum pene apicem attiugente per 181 181) Cosm. Schmalfus Hist. Rei. et Eccl. Chr. T. IV. p. 227. et seq Maurus Schenkt instit. Jur, Eccl. P. I. p. 386. et seq. et Enchirid. nostr. Jur. Eccl. T. I. p, 168. edit. II. 18* i

Next

/
Oldalképek
Tartalom