Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

276 varios adversariorum andacissimos conatus vacillare, ac demum etiam minui coepit. Cultura enim literarum ad majorem sensim gradum scandente in publicum prodibant audacioris spiritus viri, qui vulgatis opeiibus Romanorum Pontificum auctoritati libere resistebant, aliosque ad eam parvifaciendam hortabantur. Ad na 1V. auversus Gregor him VII. magnus defensor, qui aliis secum idem sentientibus episcopis junctus propugnabat: sccula­judicio ecclesiastico subesse, nec communione ecclesiae excludi posse propter excessus civiles, fulminis vaticani effectum nullum esse, nec proinde absolutione tantopere solicitum esse oportere. Has tamen Weciloms sententias velut insolentes, et erroribus obnoxias 182 *) Synodus Quintilineburgeusis anno 1QS5. proscri­psit. 2) Joannes Sarisbnriensis vir a doctrina et gravitate satis celebratus, qui in vulgato opere de nugis Curialium asperri­ma contra sedem Romanam effudit quod ea nimirum, quae ma­ter onmium ecclesiarum esse deberet, non tam ut matrem, quam potius novercam se exhibeat; quod in ea sedeant scribae ct Pha­ris aei, qui gravissima onera hominibus imponant etc IS3). Huc refertur 3) Petrus Blesensis prioris discipulus, vira partium studio alienissimus 184). Ultra tamen ac praecedentes progressus est 4f))Arnoldus Brixiensis e schola Petri Abuelardi, qui li­tes infaustas , sacerdotium inter et imperium recensens , scissio­nes inter clericos et monachos exponens, et mulla mala e civili epi­scoporum praesertim vero Pontificum potestate et amplis bonis emanantia describens, eo plane prolapsus, ut diceret optimum fore, si episcopi, clerici, et monachi omnes suas dignitates de­ponerent, bona temporalia reipublicae restituerent, et solum e decimis et liberis fidelium oblationibus vitam sustentarent 185) 182) Mansi Coll. Concil. T. XX. p. 607. 183) Vid. ejus Poh craticon de nugis Curialium L. VI. c. 24. ubi et responsum Hadriani IV. P. repe- ritur e celebri apologo de querela membror, contra stomachum ad­ducta. Conf. Baronius ad an. 1156. 184) Ejus Tractat, de pasto­ribus in Bibi. patr. maxima T. XXIV. 185) Otto Prising. II. 20. Dodechinus ad an. 1110. apud Pistor. T. I. p. 668. Gunther Ligu­rinus III. 273. et seq. Wecilo Archiepiscopus Mogunfinns, et Ilen­res rebus suis per ecclesiasticos spoliari neutiquam posse, et nec

Next

/
Oldalképek
Tartalom