Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

274 quae in eonlrovcrsia ilium inter et Pontifices Romanos habita supe­rius exposita sunt. Causae exaltatae potestatis Pontificiae. Si eventus periodi hujus attento spectentur animo, quisque levi negotio perspiciet Pontifices Romanos i»de a saeculi XI* fine potestatem suam tam in temporalibus quam spiritualibus plu­rimum explicuisse, tantaque exteruae auctoritatis incremeDta coepisse, ut nulla causa nullumque negotium in orbe Christiano pertractaretur, ad quod solium Pontificium influxum non habe­ret. Nam Pontifices Romani nemine contradicente jam Episco­pos neoelectos confirmabant jus hoc sibi solis vindicante» 176), imo plures eorum ipsi consecrabant 177 *); legatos per orbem Chri­stianum mittebant, ut provincias visitarent, concilia provincia­lia celebrarent, illis praesiderent, omnes causas primae instan­tiae examinarent, et deciderent 17s) , canonizationem Sanctorum exclusive susciperent 179 *), omnia beneficia ecclesiastica con­ferrent 18°), omnes civiles imo regum et Principuni causas ad suum forum reducerent. Jura autem haec cuncta Pontifices ad se improbis artibus et dolo pertraxisse Protestantes pro consveto suae in sedem Romanam invidiae studio divulgant. At falsum cos docere mde clarescit, quod longe alias auctae hujus pote­statis causas monumenta antiquitatis nobis manifestent. Tales erant: 1) ipsa primatialis dignitas Romani Pontificis per uni­versam Ecclesiam Christianam inde a primis ejus initiis agnita, tantaque veneratione et submissionis contestationibus distincta, ut facile alia quoque adventitia jura ob Ecclesiae utilitatem, et necessitatem Romnnis Pontificibus adscripta fuerint. 2) Cum ArchiepiRCopi et episcopi plerique hujus periodi gravioris mo­176' Biblioth. C uniacens. p. 8. 10. et seq. Baluzii Miscell. L. Vll. p. 41?. 177) Hugo Fla vin. Chronie. Vinod. in Labbei bibi. nov. manuscript. T. I. p. 196. Gregarii Vll. epist. L I. ep. 76. L. IV. epist. 4. 5. L. IX. ep. 24. 178) Gregorii epist. L. II. ep. 73. L. IV. ep. 26. L. 9. ep. 5. 179; Concil. T. X. p. 1376. 180) Thomas&ini vet. et nov. Eccl. discipl. T, II. L. I. c. 43. Innocenlii III« Reg. E. XV. ep. 93. Epist. Gregorii IX. ep. 13 Van Etpen operum T. ], p. 718. et seq. t o

Next

/
Oldalképek
Tartalom