Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
264 Mullum tamen Gregorio X. Pontifici cedere coactus. Cum enim Gregorius conservandis sedis Apostolicao juribus intentissimus esset, et anno 1274, occasione celebrati Lugdunensia concilii Rudolphi Romanorum regis electi oratores comparerent pro electionis confirmatione a summo Pontifice impetranda, hic ipsis Ottonis IF. et Friderici II. capitulationem subscribendam pro** posuit, ipsosque obstrinxit, ut nomine Rudolphi regis cunctis juribus in urbem Romanam renunciaret, neque ullum jus in Siciliam velut imperio Romano obqoxiam praetenderent. Quae postulata Rudolphus tardius Lausannqe etiam coram ipso Pontifice anno 1275. confirmavit, imo et expeditionem cruciatam a se suscipiendam promisit. Rudolphus hac eximia obsequii contestatione Gregoriurn sibi tantopere addictum reddidit, ut eum mox qua Romanorum regem confirmaret, imperii insignia eidem polliceretur, et Alphonso Castellae regi sub interiqiqatione fulminis ecclesiastici praeciperet, ut iusignibus imperii se abdicaret Ö ***). Post mortuum anqo 1276. Gregoriurn X. tres sacces*» sere Pontifices, uti: Innocentius V. Hadrianus V. et Joannes XXL omnes intra unum annum electi, et ex hac vita in aliam profecti, jdeoque non multum, quod respectu historico memoria dignum esset, reliquerunt. Plura his gessit Nicolaus ///. qui anno 1277. sedem Pontificiam conscendens vir insigni prudentia, et perspicacia praeditus auctoritati Pontificiae magna incrementa addidit 143). Cum enim Carolus Aqdegavensis rex Siciliae sub Cletnente IV. vacantis imperii vicarius constitutus , dignitatem suam etiam post electionem Rudolphi Habsburgici retineret, et Rudolphus gravissimas propterea querelas coram Nicolao III, deponeret, Ponr tifex depictis plurimis malis tpti Italiae imminentibus regem ad id perduxit, ut non solum Hetruriam, imperiique vicariatum relinqueret, cum utriusque possessorium saltem usque ad electionem novi imperatoris obtinuerit, sed etiam urbis imperio, quod ^piemens IV. Senatorio nomine illi contulerat, lubenter se abdicaret. Rudolphus autem in vicem gratitqdinis omnes 143) Murator» rer. Jtalicar. T. III. P. I. p. 608. Cenri monument. dominót. Pontificiae T. II. p. 521.