Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
16 861. et S64. premente, eorum rex Bogoris per Photium Con- etantinopoli sacro fonte baptismi lustratus, et ab imperatoris nomine Michael nuncupatus est. Ad quam resolutionem, et mutationem animi illius multum quoque contulisse fertur imago quaepiam extremum judicium repraesentaus, ab artifice Constanti- nopolitano adeo insigniter picta , ut Bogoris ea conspecta mente tota commotus fuerit* Nec satis illi erat baptismum suscepisse, verum duos etiam fratres Methodium, et Cyrillum monachos Thessalonicenses , nominis fama celeberrimos, fine propagandi in regno suo Evangelii invitavit, qui tam felici successu integram nationem Bulgaricam doctrina Christi imbuerunt, et Religionem veram adeo firmo pede ibidem stabiliverunt, ut jam non amplius deleri posse videretur 40). Nonnulli plane ejus opinionis sunt, quod Cyrillus vicinos quoque Dalmatiae, et Croatiae incolas visitaverit, ac eorum regi Budimirio baptismum contulerit. 2) MoraviZ, Religionis Christianae principia circa initium seculi IX. jam praedicavit Urolchus ecclesiae Laurea- censis episcopus. Hic ^postquam zelo constanti, et laboribus indefessis, per Moraviam praedicaret,regem Moymirum, et proceres multos ad Religionem Christi profitendam persvasit 3 ac quatuor episcopatus in confiniis Hunnorum et Moravorum erexit. Inde repetendum cur magna Moravia olim ad jurisdictionem episcopi Laureacensis spectaverit, LatinaequeEcclesiae ritum olim secuta fuerit. Loco hujus postmodum ritus Slavo-Graecus invaluit, ubi nempe Ratislaus Moraviae Dux inimico animo Germanis affectus Michaelem imperatorem , et Patriarcham Coustan- tinopoKtanum interpellans, duos fama nominis celebratos missionaries Cyrillum , et Methodium obtinuisset, qui non solum labores priorum verbi divini praeconum insigniter promoverunt, ac doctrinae Christi praecepta cunctis viribus, labore, et industria ubique seminarunt, verum etiam Olomucensem , et Bru- nensem ecclesias fundarunt, liturgiám tamen Slavicam introdu40) Fabricii lux Evangel, p.480. Simeon Logot/i. an. IV. Michael Dob- ner Annál. T. II. an, 801. Stredovszky hist. sacr. Moraviae. Friese Kirchengesch. des Könige. Polen I. Th. p. 9. 28. Schröck's Christi. Kirohgesch. XXI. Theil. p. 399. et seq.