Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
xerunt. Cum vero uovae huic liturgiáé Salisburgensis antistes , aliique Germaniae episcopi refragarentur, lis ad Joannem VIII. Pontificem delata, sic decisa est, ut Evangelium sub cultu divino deinceps latina lingva praelegeretur, vernacula tamen liugva idem Evangelium fidelibus etiam exponeretur. 4I) #). 3) Bohémig juxta annales Fuldenses prima verbi divini lux affulsit anno 845. quo nempe quatuordecim duces Bo- hemiae, castra Ludovici Germaniae regis secuti, et ditiones , in Bavariae limitibus tenentes Ratisbonae S. baptismatis fonte lustrati nomen Christo dederunt. Uberius tamen primo inter annum 880, et 890 Religio Christiana per Bohemiam propagata est, cum videlicet Borziwoius Bohemiae dux in Svutopluci Mo- raviae ducis aula baptizatus inde Cuichum presbyterum consilio «S. Methodii in Bohemiam abducens conjugem quoque suam Ludmillám ad Sacra Christiana amplectenda flexisset, multos- que alios ad exemplum ducissae convertisset. Fatendum tamen est, nec hac vice adhuc integram Bohemiam ad Christi fidem conversam fuisse , quamvis id et Borziwoius et ejus nepos S. Wenceslaus ardentissime optarent. Successit vero hoc sub Bo- leslao II. qui anno 965. cum consensu Ratisbonensis episcopi, cujus jurisdictioni huedum Bohemia subjecta erat, primum episcopatum Pragae erexit, sicque Religionem Christianam in tota provincia dominantem reddidit 43). 4) Russi (Rutheni) seu ea gens Scandinaviae , quae Sla- vicas provincias occupans, et se cum Slavis subjugatis conjungens hodiernae Russiae nomen dedit, per missiouarios Con4i) Aiidr. tVengerscius in Hist. ICccl. Slavor. p. 8. Petr. Kohlius introd. io Hist, et rem literariam Slavorum p, 124, And. Regenvolscii Syst. Chronol, eccles. Slavonicar. per pi ovine, varias distinctarum Lib, IV. adornat Trajecti ad Rhen. 652. 4. Adam. Pilarx, et Franc. Moravecz Moravian hist, eccles. et polit. Hrunae 1785. scq. II|. 8. Assemannii Kalendaria Eccl. Slavic, etc. in ejusd. Kalendario univ. Eccles. Rom. 750. VI. 8. Honor, \ovotny, kritisch. Bemerk, zur Berichtigung der Geschieht, des Gross Mährischen Reiches Wien 1803. 8. 42) Chr. Schmid’s Untersuchung: Ward das Christenthum in Böhmen von Met/iud nach den Grundsatz der Griechisch, oder Latein. Kirche eingeführt ? Leiptzig 1789. 8. Dobners Abhaudl. der Böhm. Gescllsch. der Wissensch. auf’s J. 1785. p. 102. III. Hist. Eccl. 3