Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
232 Gregorio VII. Pont, ejusque consiliis ferunt. Quod autem nos attinet, de his saltem id paucis observamus: in omni, proinde etiam in Gregorii Pontificis recensione ex duobus considerationis punctis procedendum esse, primo: nempe observandam esse normam, juxta quam ille actiones suas posuit; secundo: ante oculos semper tenendum aevum, quo vixerit, neque illius indoles, aut meritum ex nostri, sed illius, quo vitam traxit, seculi genio dijudicandum esse. Ex-hisxerte nulltts negabit Gregorium P. fuisse virum praeclaro, forti, et constantissimo ingenio praeditum^ qui-mundi delicias parvi faciens, vitae scopum, quem elegerat, impavide, et zelosissime prosequebatur, ac, quamdiu in vita erat, a coeptis cessare, aut victas dare manus ignorabat. Tanto viro , qui humiles maculas ex suspicione solum attribueret, eumque talibus, qui mundi vanitates venantur, aequi- pararet, causam omnino desperatam ageret. Insuper Gregorius VII. P. seculo illo vixit, quo Christiani Occidentis tristissima sorte premebantur, Ecclesia sub jugo durae servitutis gemebat et Religio sancta a multis ignorabatur, a plurimis autem contemnebatur. Quod populus morum fuerit corruptissimorum, nullus sane mirabitur, qui consideraverit pastores ipsos multum depravatos fuisse. Nam fideles infausti hujus seculi, non regebantur, ut olim, a dignissimis, et probatissimis pastoribus, qui per ostium ovile intrarunt, sed a talibus, qui per humilem adulationem, grave aeris pondus , aliaque dolosa artificia procerum animos lucrati mitrae honore ornabantur, et majori ex parte otio, divagationibus, et voluptatibus vacabant. Clerici inferiores superiorum exemplo ducti strepitosa barbarorum solatia sectabantur, incontinentia, et scandalis populum fidelem offendebant, bing. 1810. p. 43. ubi Gregorio VII. peculiares laudes adseribit, praesertim, quod clericos a se invicem separatos arctiori vinculo junxerit, quod multos homines in eloquentia excellentes de pulvere suscitaverit, et ad maximas dignitates elevaverit, quod dominium Franciáé regum in Germaniae ditionibus mitigaverit, et invictam hucusque armorum nimiam potentiam laudabili ingenii vi, et animi energia fregerit; ita etiam eum laudant Voigt in Hildebrand als Papst Gregor VII. Weimar 1815. p. 641. Ludens kleiue Aufsätze 1. B. p. 235. 259,