Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

233 et pietatis incitamentis privabant, Sinionia, et fornicatione velnt epidémia quadam in vinea Domini grassante, et omnis fere vir­tutis nervos succidente. Ad quae cuncta seculi XI. flagitia ra­dicitus evellenda lorica virtutis , et constantiae semet armavit Hildebra/idus. His accedebat, quod sincera, et constans seculo illo viguerit persuasio: Pontificem Romanum velut Dei in hisce terris vicarium esse omnium negotiorum terrestrium judicem, ad quem spectaret non solum vigilare, ut fideles animarum suarum salutem operentur , vera et sancta Christi praecepta edoceantur ac a pastoribus suis ad omne opus bonum , et salutare manudu- cantur, verum etiam principibus, ac magistratibus intendere» ut officia, et munera sua exacte impleant, repugnantibus, et obsti­natis poenas ecclesiasticas dictare, et ad viam virtutis redire nolentes, communione ecclesiastica privare. Jam, dum Grego­rius VII. supremum utriusque potestatis, ecclesiasticae nempe, et civilis regimen exercebat, Henricum regem abusibus in con­ferendis investituris indulgentem bello acerrimo adgrediebatur, regna pro arbitrio distribuebat, regum causas pro lubitu diri­mebat , cunctasqae universi orbis Christiani lites ad forum suum pertrahebat, limites potestatis suae transgressum fuisse et nos fatemur, cuncta attamen haec eum non pravo animi affectu, sed optima fide egisse, utpote principiis seculi sui impulsum , ac probe convictum facta sua Deo grata, et accepta esse, omnia personae, et temporis adjuncta manifestant. Non defuerunt, qui opus quodpiam: Dictatus Gregarii VII, seu sententias quasdam non cohaerentes velut genuinum opus Gregorio VII. adseribere ausi sunt, in his autem inter reliqua continentur sequentia: soli Pontifici licitum esse pro temporis necessitate novas leges condere, ei soli usum insignium imperialium competere, prin­cipes omnes ad osculandos pedes Pontificis obstringi, Pontificis so­lius nomen in esciesiis commemorandum , cum unicum esset in mundo nomen, illum posse imperatores dignitate privare, nullam Synodum sine mandato ipsius generalem dici, neque ullum librum canonicum haberi absque illius auctoritate etc. De quibus articulis olim jam plurimi dubitabant, eos a Gregorio VII. fuisse editos. Et profecto, si crisi subjiciatur Dictatus, nemo eum ut authenticum opus Gre­gorio VII. P. adseribet, nam: 1) Articuli 27. in hoc contenti abs­que omni nexu, et delectu recitantur, temporis, quo publicati sunt expressione carent, ut adeo vel haec stigma falsitatis sufficienter

Next

/
Oldalképek
Tartalom