Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

15 litico intentum fuisse, asserunt 39). Conatus hi tantos poste­ritati tulerunt fructus ut ipse Canulus AI. Daniae rex inter an­num 1014. et 1035. item Ericus Skautkoming Sveciae rex circa anuum 1008. Christianam Religionem assumserint. Ad Norvé­giáin denique transplantata fuit Religio Christiana anno 935. sub regimine Hakonis principis , qui in Anglia S. Baptismate lustratus, eam inter suos insigniter promoveri fecit. Unde mox in Islandiam, Groenlandiam, et insulas Oreadas transposita est. S. Ausgariivita genuina edita a Claudio Archenio Holm, 1677. 4. Adam Bremens. Hist. Eccl. L. I. c. 15, seq. II c. 2. 3. 15. 26. Pontoppidani annales eccles. Daniae diplomatic Tro- faei historia rerum Norvég, p. 11. L. IX. Ansgarium, literarum cognitionibus, et eruditione insignem quoque fuisse, pauca illius, quae edax rerum tempus non consumsit, opera satis ostendunt. Supersunt ab illo vita S. Wilebaldi primi epi­scopi BremensisAn Langebccki scrip, rer. Dan. vol. I. et una epi­stola. Ejusdem Diarium, seu Historia itinerum apostolicorum tem­porum injuria periit. §. 7. Conversio na.tionum Slavicarum. aecuIOlX. Religio Christiana ad nationes quoque Slavicas perlata est, sicque Christo nomen dederunt. 1) Bulgar orum conversioni occasionem praebuit bellum, quod anno 811. cum Nicephoro Orientis imperatore gesserunt. 1’ostquam enim illi victoriam de imperatore reportassent, multosque captivos in Bulgáriám abduxissent, his utpote Christianis suc­cessit, ut multos ex Bulgaria ad Religionem Christianam ample­ctendam persvaderent, qua in conversione perficienda vel ma­xime operam praestitit Mamiéi episcopus, qui exemplari vita, doctrina, et singulari prudentia multos Christo lucri fecit. Ab hoc tempore verae Religionis principia sensim propagata sunt, multum ad id conferente Theodoro Kupimra monacho, et zeloso verbi divini praecone. Tandem dira fame Bulgaros inter annum 39) Dilmarus Chron. L. II. Chronicon. Magdeburg apud Meibom. T. I. p. 731. T. 2. p. 209. .Sagittarius antiqq. Archiepisc. Magdeburg. Saxo Grammaticus Hist. L. IX. Adam Bremens. H. E. L. II. c. 2.

Next

/
Oldalképek
Tartalom