Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
229 tifici eundum foret copiis suis occupavit ila , útin Forchheiimim proficisci nequiens legatos solum miserit, qui vicibus ejus fungerentur. Congregati defixo tempore in Comitiis principes communibus votis Rudolphum Sveviae ducem regem "nominarunt, adjecta tamen conditione, ut episcopatus non amicitiae gratia, multo minus autem soluto pretio conferret, verum cuivis Ecclesiae canonicam superiorum electionem liberam relinqueret 42 43). Gregorius, quamvis Henrico ob tanta molimina addictus esse non posset, cum tamen Rudolp/ii adhaerentes sensim minui cerneret, electionem novi regis adeo parum confirmavit, ut potius literis expeditis utrumque regem ad concilium evocaret, causam suam juxta justitiae leges defensuros. Cum tamen uterque rex bello intentus armata manu causam suam defenderet, neuter illorum ad concilium comparuit 4a). Tandem Henrico ad Flan- denheim anno 1080. per aemulum devicto Gregorius VIL in concilio Romano tunc durante cum ad novas querimonias prin- cipum Teutonicorum rursus excommuuicavit, ct regia dignitate privavit, Rudolphum vero velut legitimum Germaniae regem agnovit 44) **). Nova excommunicatione Henricus ita commotus, ut in conciliabulis Ultrajecti *45), et Moguntiae 46) convocatis atrocissimas calumnias contra Romanum Pontificem effutiret, eundem pontificatu exuendum sanciret, et paulopost in conciliabulo Brixiensi 47) Guibertum Archiepiscopum Ravcn- natensem , qui Clementis III. nomen assumsit, Pontificem coronari praeciperet anno 1080. Imo Rudolpho infeliciter ad Ely- strum fluvium pugnante, et occumbente Henricum nihil jam impediebat , quominus animi sui propositum humiliandi Papam in Italia exeeutioni manciparet. Quare anno 1081. cum ingenti exercitu ad portas urbis Romanae comparuit, camquc obsidione 42) Sigebert. Gembl. an. 1077. Aventinus Annál. Boj. L. V. p. 458. 43) Gregorius L. IV, ep. 15. Paulus Bernried, in vita Gregor ii PII. vid. Otto Frising. L. I. de gestis Frider. ubi ait: Gregorii opera, at auctoritate Rudolphum factum fuisse regem, 44) Harduin con- cil. T. VI. P. I. p. 1591. Paulus Burdigalensis invita Gregorii VII. Hugo Flavianiacensis. Chronicon Virdunens. 45) Hugo Flaviniae, 40) Sigebert. ad an. 1079. 47) Ollo Frisingcns. Lib. de gestis Fr»'derici L. 1. C. 1,