Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
1 Germaniam praeveniret, hyemis tempore pedestre iter per juga montium glacie, et nivibus obsita cum uxore, et filio in Italiam suscepit, veniam, et absolutionem a Pontifice imploraturus. Canusium appellens Henricus, ubi vel ut in fortissimo munimento Mathildis comitissae Pontificem habitare noverat, initio ad Pontificem non est admissus, sed eo relegatus, ut in comitiis Augustanis juxta decreta Triburiensia corapareret. Donec precibus victus Pontifex concessisset, ut veniae impetrandae causa semet sisteret. Is ergo post trium dierum jejunium poenitentiae causa observatum ad Pontificem, omisso foris comitatu, depositis insignibus, nudis pedibus, et detecto capite intravit petiturus absolutionem , quam tandem sub his conditionibus obtinuit, ut die, et loco a Pontifice determinato ad generalem principum conventum compareret, et ad accusationis puncta responderet, Pontifice ipso causam cognoscente: interea vero temporis nullis regiae dignitatis insignibus uteretur, nullamque muneris sui partem administraret, (juodsi autem iu comitiis Augustanis suam a criminibus innocentiam probaret, regnoque dignus judicaretur, subjectus Pontifici Romano semper, et obedieus maneret 40) Vix Henricus rex excommunicatione solutus a Gregorio Pontifice discesserat, cum Longobardiae praesules aeque, ac proceres ignaviam regi objicerent, eumqueregno indignum proclamantes filium ejus Conradtim licet minorennem adhuc regno praeficere gestirent. Contremuit rex ob mutatam rerum faciem , et promissa Pontifici Romano sancita infringens perversos consiliarios pridem jam anathemate percussos revocavit, et contra Gregorium P. velut omnium malorum originem varias calumnias eifundere coepit 41). Principes imperii videntes mala non tantum non minui, verum in dies augeri, Romanum Pontificem ad conventum Forchheimensem invitarunt Henricum obstinatis mentibus regno privaturi, et iu ejus locum alium surrogaturi. Idcirco Pontifex missis legatis regem reflexit, ut fidei juratae confor- miter ad comitia compareret, et de objectis criminibus responderet At Henricus in Italia moratus omnes vias , per quas Pon— 228 — 40) Gregorius L.1V. Ep. 12. Lambert. an. 1077. Bruno hist, belli Saxonici p,208. 41) Mutatorius Geschichte von Italien anno 1076. 1077.