Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
12 972. regnum Aegypti sub Fatimitis, ex Filia MuJummedis descendentibus, qui plane religioso regimini Caliphae Bagda- densis ultro subesse detrectarunt, .civitatemque Cahiram aedificantes in regni sedem elevarunt. Ita septemtrionalem plagam Africae, Siciliam, Sardiniam, Fez et Marocco, aliae tribus Arabicae occuparunt, propriisque ducibus gubernarunt ;1G}. Acerrimi autem hostes Arabum erant Tureae ex Caucaso ipsos saepissime impetentes, praesertim vero illi, qui duce Seljucci, a quo Seljuccidarnm familia nomen traxit, anno 1038. novum imperium fundarunt, huicque praeter provincias a Caliphatu avulsas Chorossanam, Parthiam, Mediam, et Armeniam adjunxerunt postmodum pluribus adhuc provinciis illud augentes. Abnlfedn aonales moslemici, ar. et lat. op. et stud. Jo. Joe. Reiskii Haf- niae 1789—1791 — 5 vol. 4. Deguignes Geschichte der Hannen und Türken P. 4. p. 361. , Quamquam Religio Christiana inde ab octo seculis per cultiores Europae provincias longe lateque propagata fuerit, reperiebau- tur tamen plures adhuc regiones, a quibus non solum verbi divini praecones, aut missionarii, sed etiam milites armis instructi arcebantur, sicque omnis occasio propagandae Religionis Christianae adempta erat. Aliae porro inveniebantur regiones, in quibus Religio Christiana quidem inplantata fuerat, sed cum semen verbi Divini supra petram ceciderit, et radicem firmam figere nequiverit, per incursiones, et tribulationes barbarorum facile exstirpata rursus seminanda erat. Ad priores plagas spectabant absque dubio extremae Germaniae septemtrionalis provinciae Dania, Svecia, 36 36) Historiae Byzantinae Script, ed .mi. Lakkéi Paris. 1618—1683.31. vol. f. Abutpharagii hist, dynastiar. ed. l'ocoek, O.xon 1663. 4. Georg. Elmacin. hist. Saracenica arm. et lat. edit. Tkom. Erpenii Lugd. Batav. 1625. f. Simon Okley the Saracens conquest of Syria, Persia, and Aegypt. 17U8. 8. et History of the Saracens 1718. 8. Abt von Mnrigny. Geschichte der Araber untéi-den Caüfen- t'.x Gallico l’crolini, et Bostampii 1753—1751. III. vol. 8. §• 6. . Religio Christiana propagata. Conversio Germanorum borealium.