Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
13 Norvégia (uno nomine Scandinavia) et conterminae insulae quas nullus intrare poterat prius, quam Carolus JVL relatis victoriis Saxones subjugasset. His ergo devictis Evangelii lumen illuxit; 1) Danis, Svecis, et Norvegis. Horum conversionem primus sibi cordi sumsit Ebbo Archiepieeopus Rhemensis ex Germania oriundus, ac Ludovici Fii olim condiscipulus occasionem dante bello inter haeredes illarum provinciarum exorto. Mortuo quippe Jutiae rege filii hujus de paterna haereditate disceptantes Haraldum fratrem suum regno excluserunt, qui anno 814. ad Ludovicum Pium confugiens, protectionem ejus imploravit, eamque obtinuit, tanto facilius, quod declaraverit se a Religione Christiana amplectenda minime alienum esse. Imperator itaque, audito eo, et petitum auxilium addixit, legatos illuc mittens, qui turbas in regno exortas componerent, et consensu Paschalis Papae Ebbonem Archiepiscopum, et Halit garum episcopum eorsum deputavit, qui illarum ditionum ethnicos ad Christi fidem converterent. Nec cos fefellit eventus , multos enim Christianae Religionis principiis initiatos fuisse Historiae monumenta testantur 37), et anno 836. ipse Hdraldus promissi sui memor cum uxore , et filiis Moguntiae S. baptismatis fonte regeneratus est. Felices Ebbonis progressus dein Ansgarius Corbejensis monachus continuavit, qui a rege Haraldo in Daniam evocatus, in consortio Aulberti propagationem Religionis Christianae primum in Jutia prosecutus, postea defuncto socio solus in asperum Sveciae regnum penetrans apostolum Christi magno cum fructu ibidem egit anno 830. Inde in patriam redux Ansgarius a Ludovico Pio episcopatui Hamburgensi praefectus est anno 833. Imo in favorem ejus imperator etiam Bremensern episcopatum cum Hamburgensi conjunxit, frustra renitente Archiepiscopo Coloniensi, ad quem Ecclesiae Bremeusis jurisdictio prius spectaverat. At Hamburgensi civitate per irruentes Dános anno 845. devastata Ansgarius sedem suam Bremam transtulit, ac inde Christianam Religionem in maritimis Germaniae partibus per 371 Acta SS. Antverp. 3. Február. Mabillon Annál. Bened. saecul. 4. part. 2. Mollert Cimbi ia literata T. II. p. 175. seq. Fabricii bibi i oth. lat. med. et inf. actat. T. H. p- 217. et seq.