Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

liquas gentes omnes subjugare, ac eo ipso persequi: Evangelii autem', diligere Deum et proximum sicque erga omnes Chari- tatem fraternam et pacis amorem commendare etiam illis non exclusis , qui alienam a Catholica religionem sequuntur. Ex his fraternae Charitatis principiis fluxit et illud, quod Christiani 7G4 annorum intervallo cunctas fauatismi persecutiones a Sarace­nis sibi illatas patienter toleraverint. Verum ubi flebili tot fra­trum occumbentium sorte, et barbarorum ad urbem usque Con- stantinopolitanam devastationibus excitati ad se defendendos arma capesserent, quis vel iu controversiam sumere audebit expedi­tiones has sacras omnino justas fuisse 78J. Tristissimo subjugo barbarorum fors hodiedum Europae pars gemeret, nisi antenati no­stri vim vi repulissent, Qui faustissimos artium ct scientiarum progressus nunc laeti conspicimus, optamus, ne inter nos reli­gio dominctur, quae bibliothecae Alexandrinae thesauros flammis devovit, imo literarum artiumque liberalium studia vilipeudere sibi iu merito reputat ! Bella haec sacra cum in Asiae fere me­ditullio Muhammedanorum vires contererent, reipsa impedimenta posuerunt, ne Christianos Tureae, et Arabes velut praedam quampiam absorberent 79) *).. Quod vero expeditionum crucia­tarum eiTectus attinet, 1) nullus rerum peritus negare potest, bella haec non solum ea, qua gerebantur aetate, et proxime sequenti, verum etiam tardioribus seculis in conditionem popu­lorum ct regnorum beneficam habuisse vim et efficaciam , mul­tisque praelusisse institutis salutaribus quae ad regenerandam postmodum Europam aptissima erant, 2) Itinera haec per Grae­ciam, Asiam, et Aegyptum, ubi autiqua cultura, commercium opificia, et artes ac scientiae nondum penitus evanuerant, oc­cidentalium cogitandi, et judicandi vim acuerunt, ideas veteres mutarunt, novas excitarunt, praejudicia, ct errores sustulerunt. 3) Principes propius sibi invicem juncti potentiam suam incom­mune aliquod bonum dirigere, sicque prima politicarum conso­78) Injuste susceptas fuisse expeditiones cruciatas olini pertinaciter de­fendebant Cathari ct Wuldenscs , quorum vestigia posterioribus aevfs premunt liasungius, Bayle ct plerique Protestantes. 79) Fr. A. Chateaubriand itinerairc de Paris a Jerusalem etc. in Germ. vers. per K. L• Miillcr ct IF. A. Lindau II. T. I-ips. 18to.

Next

/
Oldalképek
Tartalom