Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
18Í) dationum fundamenta ponere didicerunt; auctae hino domesticae regum vires, cum nempe fetida vacantia ad illos redirent, aut bona allodialia ipsi emerent bellorum quoque creberrimorum per 200 et amplius annos inter reges et vasallos gestorum finem fecerunt, hincque pax diuturnior, et pauperum substantia securior evasit. 4) Conditio efvilis partim exstincta, partim facilior reddita est, tum qtiod rustici glebae alligati, ad expeditionem Sacram profecti velut Ecclesiae milites liberi declarar entur, tum quod alii postmodum ad conditionem servilem redacti, pariter sernet liberos reddere conarentur. 5) Ars navigandi, commercium, opificia, et hinc etiam industria Civilis inagna incrementa coeperunt, plura instituta nova, eaque saluberrima, uti muni- cipalitates, ordines equestres in Europa exsurrexerunt, novi mores invaluerunt, plantae et animantia extera, prout et recentia artium producta, aliaquo illata sunt. 6) Nova regna et principatus in Oriente per Europaeos fundati sunt, uti regnum Hierosolymitanum , et Cyprium, imperium Latinorum Constantinopo- litanum, et principatus Edessenus , et alia , quae cuncta Romanorum Pontificum auctoritatem inter Graecos non parum elevarunt. 7) Denique Europa ab illo tempore constantem, et magis exercitatam militiam interienuit, complures scientias, uti Classicam Literaturam , Historiam, et Geographiam, pluribus in locis introduxit , et liberalius coluit/Ex quibus satis clarum evadit, cruciatas expeditiones licet natura sua et indole non r.tatim, et in omni loco Europae commoda attulerint, multa attamen quasi praeparasse subsidia ad eam regenerandum idonea/**) V5d. ILL. Heeren Versuch einer Entwickelung der Folgender Kreuzz. für Europa in ejusd. Kleinen historischen Schriften P. III. Gotting. 1808. 8. Gall. vert. et ex pronatiouali instituto Ch. Villen' Essai sur 1’ influence des Croisades etc. Paris et Strasburg 1808. 8. J. J. Lemoijie discours sur la question: quelle a été 1’ influence des Croisades etc. Paris 1808. M. C. Abel: Was waren die Veranlassungen zu den Kreuzz. was ihre Wirkungen auf Europa? Reulling. und Leipzig 1820.8. J. H. Regenbogen Comm, de fructibus , quos humanitas , libertas , mercatura , industria, artes, atque disciplinae per cunctam Europam perceper. e bello Sacro Amstclod, 1809. 8, J. J, Rambach: