Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
X 187 die Kreuzztig. Gothae 1820. 8. Si nudlin und Tzscfdrner Archiv. f. a. u. a. Kirch. Gesch. vol. V. sect. II. p. 3$6—98. Ed. Gibbon the history of the decline and fall of the Roman empire Lips. vol. XI. p. T. et seq. in Germ, vers, per Joannem Spot— sc/til Lipsiis anno 1837. Schlosser Weltg. T. III. P. I. p. 128. 472. etc V. Anim adv. in aevum med. Joan. N. Ujfutusy §. de expedit, cruciatis, p. 25. Pestini 183ih) §. 15. r Expeditionnm cruciatarum Causae et effoctus. Judicii defectu, et aequitate certo laborant seculi XVIII^ Scriptores qui expeditiones cruciatas atris coloribus passim depingunt. Nam scu causas carum consideremus, seu effectus, nullus eas improbo ex consilio aut vesana mente profectas fuisse recte dixerit. Verum quidem est Christianos fuisse eos, quibus primum incidit hostes Orientis armis adgredi, at spectato eo, quod bellicosa Omari gens expugnata Hierosolyma per Africam semet extenderit, ct felici armorum successu excitata torrentis rapidissimi instar Siciliam et Hispaniam obruerit, nc Galliae quoque magnam partem inundaverit, nullus sane mirabitur , Philippum I. Galliae regem et subditos illius relicta patria sua in Orientem trajecisse, ut veteres sibi a Muliamme- danis illatas injurias vindicarent. Nam qui existimaret expeditionibus his nihil aliud intentum fuisse, qjpm ut sepulchrum quoddam Palaestinense ad.'pristinam libertatem repohatur, is parum mentis acutioris, et judicii pragmatici proderet. Non enim de eo saltem agebator, ut libertas Sepulcri Dominici restituatur, verum de eo potius, ut tandem armorum vi determinaretur, quac- nam ex duabus religionibus, num Muhammedana, aut potius Christiana dominium in orbe tenere debeat? Errare illos summopere, qui expeditionum harum auctoribus et ducibus tantum abjecta et vilia consilia tribuunt, vel ex Urbani II. Pontificis oratione exhortatoria clarescit, imo extra omne dubium ponitur cos potius omni virium intensione id assequi voluisse , ut Europam ab ulteriori barbarorum incursione tueantur, salvamque servent, et incolumem. Quisque enim scit, Muhammedanorum primum principium quondam fuisse .artem militarem exercere, rc-