Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

186 tumultuarie congregabantur, talcsque homiues eranl, qui iu nu'la militari disciplina instructi, nihil aliud quam confusionis et mali ordinis vestigia post se relinquere poterant. 0u°d commeatum attinet, de eo nunquam providebatur, unde ple­rumque ex rapinis vitam intertenere, aut annonae defectu mor­tem oppetere cogebantur. Duces majori ex parte nec vias nec hostes noscebant: in numerosissimos hostium exercitus nonnunquam irruebant pauci, vel ideo omnes gladio perempti; viarum ignorantia per avia et devia saepe vagati aerumnis ct terrarum periculis multi peribant. Ante omnia Aegyptus subju­ganda , n.arisque dominium occupandum fuisset, ad communi- cationem semper liberam conservandam. Jam vero recte con­trarium agebant Latini. Plerumque per Hungáriám, et Bulgá­riám proficiscebantur, ex ipso longo itinere jam fatigati, diver- sisque climatis et morborum adversitatibus oppressi saltem ad arenam descendebant, ubi omnium virium intensione pugnandum fuisset. Magna locorum distantia, militum defectum supplere vetabat, qui praeter hoc precibus, et interpellationibus tantum ex longinquo impetrari debebant. Non pauca impedimenta expe­ditionibus sacris posuit etiam perfidia Graecorum, qui seu in­vidia, seu heroicis factis Occidentalium lacessiti, grandia saepe contra eos attentarunt, ac dispersos ubi capere poterant, vita privabant, collectos autem veneno ad fontes ant annonam fuso perimebant, tanto libentius, quod summopere timerent, ne sub jugum eorum mitterentur. Denique et illud multum succidit pro­sperum successum bellorum sacrorum in Oriente, quod copia­rum duces, et principes Latini loco illins, ut occupatas pro­vincias in vastum quoddam et forte imperium conjunxissent, sic- que commune bonum promovissent, eos in minores principatus diviserint, proprio emolumento intenti, sicque partiendo terras, animos quoque in diversa studia separaverint, commune bonum haud ex justo considerationis puncto spectantes. Vid, praeter citatos jam auctores. F. C/ir. L. Huken Gemälde der Kreuz­züge nach Paläst. P, III. Francof. ad Viadrum 1808—20. 8. AI. Michaud hist, des Croisades Part. 7. Paris 1813—23. 8. The History of the Crusades etc. by. Chari. Mills in two Vo­lumes the third. Edit.vol.I, II. Lond. 1822. S. Chr. Fr, Schulz

Next

/
Oldalképek
Tartalom