Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
1 S3 praesertim vero Fridericum II. imperatore^, quem sciverat jurejurando obligatum, literis honorificis ad expeditionem VII. suscipiendam provocavit. Nec spem fefellit Fridericns II. nam anno 1225. ingentem exercitum Brundusii collectum in Orientem ducere coepit, verum ingruente intolerabili aestu, ac lue pestifera motum sistere coactus est. Cum autem et ipse Fridericns morbum allegaret, huneque fictum esse putaret Gregorins Papa, imperatorem ultro proficisci cunctantem anno 1227. communione Ecclesiae privavit 72 *). Post unius anni spatium vero Fridericns praeter voluntatem Pontificis iter suum continuavit, tum ob metum excommunicationis, tum quia juncta sibi in matrimonium Jolanla Jo annis Brienni filia regnum Jerosolymitanum titulo dotis acceperat. Pertigit quidem feliciter in Palaestinam, verum ob excommunicationis reatum, a quo absolutus nondum fuerat militum Christianorom animos a se abalienatos expertus hostem adgredi nequivit. Imo cognito eo, quod ditiones Europaeas ipsius utpote infidelis, principes vicini invadere, alienumque ab ipsius stirpe ad solium Germaniae promovere intendant, melius se facturum putavit, si imperium suum contra hostes defenderet, quam si cum maxima ditionum suarum jactura in Oriente moraretur. Quare anno 1229. inducias decem annorum cum Sultano Aegypli Melec-Camelo, hac sub conditione inivit ut Sultanas urbem Jsrosolimitanam cum terris adjacentibus restituat, Saraceni vero magnum ejusdem urbis templum retineant 7,r). Hoc pacto Fridericns cum triumpho urbem Sacram intravit, sepulcrum Domini invisurus, cumque episcopi omnes ob excommu* uicationis sententiam, qua innodatus erat, coronare Fridericum detrectarent, solus sibi coronam regni Hierosolymitani imposuit atque constituto Palaestinae gubernatore Arnoldo Bavariae duce 72) In Bullis excommunicationis apud Matlh. Farist p, 345. et apud Haynald. ad an. 1227. n. 30. Mansi XXIII. p. 40. Sofa expeditionis dilatio vitio vertitur Friderico. Vid. epist. Friderici ad commune Cesenense. (Hahnii collect, monumentor. T. 1. Brunsvic. 1724. p. 212.} 73)1 Friderici epist. ad Hern icum Angliáé regem die 17. Martii 1229. expedita apud Matthaeum Paris p. 356. ejusdem epist. ad status imperii dd. 18. Mart, 1229. in Leibnifii mantissa cod. jur, gent. dipl. P. II. p. 245.