Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
179 ctissimo exercitu anno 1190. iter maritimum Palaestinam versus ingressi victoriam quidem aliquoties retulerunt, et anno in- sequente 1191. urbem Plolomaidem deditione coeperunt, verum urbsj haec ipsa in pomum discordiarum cessit.^ Cum euiiu Leo- poldus FI. Austriae dux suum quoque vexillum supra turrim urbis captae erexisset, Richardus Angliáé rex tanto gloriae studio elatus, ut illud ex turri dejici, et in lutum praecipatuin pedibus conculcari jusserit. Hoc regis fastu et invidiae argumento offensi Germani ad lares patrios reversi sunt. Quorum vestigia legentes Galli una cum rege suo Philippo domum redierunt paucis tantum copiis demptis quas incommunis boni securitatem ducibus Orientis reliquerant. Post foederatorum abitum Richardus hostem strenue persecutus ipsum Suladi/tum iteratis vicibus superavit, et nonnullas Palaestinae Civitates uti Jaffam. Caesaream , et Ascalonem in suam redegit potestatem, JSed incertum invidia ne, an alia ex causa a Gallis et Italis desertus inducias cum Saladi/io ad tres aunos pactus anno 1192. reditum paravit 67). Hic fuit finis expeditionis tertiae , qua Germania, Gallia, et Anglia militibus et nummis exhaustae res tamen Christianae Orientis parum utilitatis expertae sunt; nam praeter liberum iter Latiuis Jerosolymam versus assertum ita , ut nec tributo , nec aliis aerumnis affligerentur, et praeter regni Cyprii fundationem a Richardo pro familia Pusig nana factam, nihil momentosi protulit^Vid. Reinhard'$ vollständige Geschichte des Küuigr. Cyperu. Leipz. 1766—68. II. item Mayer Gesch. der Kreuzzügo I. p. 116. et seq. Rigord de gestis Philippi Aug. Franc, reg. in Duchesue Histor. Francor, scriptor V. í. et seq. Daniel Geschichte v. Frankr. IV. 24, et seq.'' §• 12- - / Expeditio IV. e t V. Quamquam tot infausti eventus principibus et populis Europae animum sensim ademerint similes expeditiones renovandi, 67) Jo. Bromplon Chronico» in Kogerii Twysden Hist. Angi Scriptor. Lond. 1652. f. Matth. Paris Hist. inaj. p. 156. et seq. De rcb. gestis Richard. Angi, regis iu Palaest. ex Gregor. Ahufp/iaragii Cliron. Syr. ed. illustr. JJ. J. limits Oxo». 17S0. 4. Germ, in Kichornt Repertor. f. bibi, und morgenl. Literat, VII. p. 183. et 6eq. 12*