Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

Komani i a ni en Pontifices desiderio rea Christianorum in Oriente prosperandi sollicitationibus ac minis Occidentalium animos ad crucem porro quoque assumendam excitare zeloso solebant. Ncc fruatra, mortuo enim Suladino Coeleslinus III. Pontifex Hen- ricutn VI. imperatorem permovit* ut is magnos cruciatorum mi­litum exercitus turn sua, tum imperatoris opera collectos in Orientem disponeret. Igitur integra haec militia ductu Henrid Saxoniae principis per Constantinopolim Syriam versus iter ingres­sa, et inter Ptolomaidem et Tyrum collecta inducias prius con­tractas dissolvens Sidonem aliasque civitates occupavit. Sed amis­sis in pugna ad Joppe duobus praecipuorum ducum Henrico nempe Saxone et Friderico Austriaco, intellecta item morte Henrid VI. imperatoris, qui aeque in via Orientem versus constitutus in Sicilia mortuus fuerat, novas inducias cum Tureis paciscens domum reversa est, sicque expeditio haec quarta non mul­tum utilitatis rei Christianae adtulit. His tamen cunctis mini­me territus Innocentius III. novam expeditionem indixit, quae licet stricto sensu cruciata dici nequeat a nonnullis tamen quinto loco ponitur. - Haec autem sic evenit: post multiplices conatus plerisque in ditionibus frustra exantlatos nonnulli Galliae et Ger­maniae proceres societatem armorum cum Venetis contrahe.ites mediocrem exercitum collegerunt, et naves ingressi, Orientem versus navigarunt. Haec tamen expeditio auctorum suorum ex­spectationi minime respondit. Cum enim Isaacius Angelus Grae­corum imperator per Alexiutn Comnenum fratrem suum et .imperio et oculis orbaretur, filius illius Alexius ex captivitate, ad quam cum patre suo detrusus erat, fuga dilapsus ad Piti lippum Suevum Germanorum regem se convertit, eum rogaturus, ut se causamque suam militibus cruce signatis commendaret, votis respondit Philip­pus cruce signatos partim precibus, partim promissis pro partibus Alex ii conixo. Alexium Comnenum lucratus °8). Unde ilii Zur a Dalmatiae metropoli relicta, ubi ex condicto convenire debuerant, Ultro progressi, pluribus pagis et Civitatibus subjugatis demum Coustautiuopolim adpulerunt, ubi occupatis, aut dispersis Grac­es) Nicetas Acorn, in Alexio Comnen. L. HI. p. 348. edit. Paris. Vin­cent. Bcllovac. L. XXIX. c. 64.

Next

/
Oldalképek
Tartalom