Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

amitteret. Residua turba cruce signatorum superato Bosphoro Nicaeam oppugnare coepit, verum adeo infauste, ut ex 60 mil­lium exercitu vix tria millia soluta obsidione Nicaenae urbis Con- slaatinopolim reverterentur, et quidem in statu desolatissimo 54), Wulte/o etiam occumbente, Petro tamen Eremita nunc quoque salvo manente. Aliter ordinata, et felicior erat expeditio Godofredi Bouil­lon, herois virtute et militari arte celeberrimi, qui valido 70 mille peditum, et 10 mille equitum exercitu stipatus, per Au- striam, et Hungáriám transiens Constantinopolim adpulit, hic ab Alexio Comneno peculiariter distinctus et honore summo ad speciem saltem exceptus jurejurando spopondit, principes cru- cesignatos cunctas imperii Orientalis urbes a Tureis occupandas reddituros, aut jure feudali ab eo recepturos esse, dummodo ille cruciatae militiae exercitum suum adjiceret, annonam in sufficienti quantitate administraret, et Latinis Hierosolymam op­pugnantibus auxilium praeberet 55). Quibus absolutis exercitus cruce signatus in Asiam iter prosecutus anno 1097. Nicaeam Iconiensis Selzukidarum sultani principem urbem expugnavit, et Alexii imperatoris nomine occupavit 56). Postea universam sul ­tani provinciam percurrens Syriam versus iter direxit. Intra quod tempus Balduinus parvo cum exercitu Mesopotamiam intrans anno 1098. Edessam totius ditionis metropolim occupavit, pro­prio ibidem fundato principatu Christiano, qui ad annum 1142. usque perseveravit 57). Eodem anno Latini Antiochiam Syriae urbem, natura et arte fortissimam arctius cingunt, eamque tam armis , quam fame, et aerumnis superatam Boemundo Apuliae duci ut proprium dominium assignarunt 5S). Cum tamen priuci- pes sacrae militiae nunc jam commodum proprium communi cau­sae praeferrent, ac morborum contagio nec non mutuae discor­diae duces inter evenirent progressus militum cruce signatorum aliquamdiu sistebantur. His demum impedimentis per Godofredi 54) Allerim Aquensis Hist. Hierosolym. exped. p. 166. Mailly Geschichte der Krenzzüge parte II. p. 128. 55) Arma Comnena Alex. L. X. p, 163. et 290. 56) Anna Comnena L. XI. ab initio. Wilhelm. Ty­rius L. III, 5. Albertus Aquensis II. 27. 57). Albertus Aquens. L. IV. 20.21. 58) Wilhelm. Tyrii L. V. 18. Alberti Aquens. IV. 26. — 174 —

Next

/
Oldalképek
Tartalom