Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
156 sacras vindicat. Tertium accusatorum, et testium qualitates enumerat, laicosque ab accusatione clericorum arcet. Quartum grace onus Sacerdotibus incumbens exponit. Quintum jus concedit nonnulla etiam Ecclesiis legandi. Sextum diei dominicae observationem, et abstinentiam a laboribus praecipit. Septimum praecipit, ut omnes fideles die Domini ecclesiam adeant. Octavum observantiam quaiuor temporum inculcat. Nonum poenam dictat iis, qui ab esu carnium feria sexta non abstinent. Decimum denegat sepulturam ecclesiasticam , qui sine Sacramento poenitentiae sponte sua moriuntur. Decimum tertium de aedificatione, et dote ecclesiarum, item de ecclesiasticorum provisione tractat. o §-61Constitutiones Ecclesiasticae sub Andrea I. rege Hungáriáé. Mortuo N. Stephano res infaustae Hungáriám tetigere. Hun- garl enim, cum Petrum regem ad crudeles revolutum mores semel atque iterum adversus Ovonem, seu Alam magnis Henriéi III. impendiis, varioque belli eventu throno restitutum viderent, in Andreám, et Leventam Ladislai Calvi filios apud Russos exules vota conferunt. Strage*» per Vathu hac occasione excitatam (§. 14.) retulimus. Hujus igitur ut damna repararet Andreas ordines regni, et superstites e clero ad comitia regui evocavit, qui amore erga patriam convolantes regem consiliis suis eo permoverunt, ut illatam Deo , et Religioni injuriam muuificentia aeque, ac poenis in tumultuantes dictatis emendaret. Quare communibus sutfragiis sequentes constitutiones, seu decreta sanciverunt: 1) ut quicunque Hungarus, seu peregrinus in Hungária deposito Scythico gentili, et ethnico ritu ad veram Jesu Christi fidem illico non rediret, ac sacram legem a Divo rege Stephano traditam non reciperet, capite, et bonis mulctetur. Civitates, oppida, villae, templa demolita, dirutaque reficerentur. 3) Pontifices, et collegia Sacerdotum pristino more observarentur, et illis parerent. 3) Ritus omues Christiani revocarentur. 4) Profanas, et scythicas ceremonias, falsosque Deos abrogarent, et simulacra demolirentur. 5) Si quis Deo, Öguctisque ejus, ct Sacerdotibus malediceret, aut iu eos