Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

157 mali quid patraret, Dei primum, tum vindictam suam incursu­rum esse. 6) Quicunque sacris addictum, aut etiam profanum hominem occidisset, peccatum more veteri expiaret, omnes de­mum a caedibus, latrociniis, ac ceteris injuriis, et vi abstine­rent. 7) Qui vero constitutionem hanc contemneret, et animo ei reluctaretur, capitis, et omnium rerum jacturam incurreret. Magnam omnino morum in gente tota conversionem claris argu­mentis evincit, quod Andreas abbatiam ord. S. Benedicti de Tihany, et ecclesiam S. Mariae, et S. Aniano episcopo sa­cram pro sua, et familiae suae salute erexerit, ubi etiam sepul- tus est. Huc accedit, quod Andreas cum consensu episcoporum trium dierum pervigilium ante Festum SS. Apostolorum Petri et Pauli instituerit, ut nempe quod sacrilega temeritate in Ec­clesiam Christi peccaverat, subditorum quoque poenitudine, et jejunio palam elueret. Rado denique Palatinus cum licentia re­gis, partem possessionis suae S. Petro Quinque Ecclesiensi or­dinavit , et Maurum ejusdem loci episcopum in patrem spiri­tualem adoptavit. Monasterium S. Demetrii supra Savum fluvium a se erectum , totamqu» ditionem bellicis invasionibus ablatam revindicavit, sacrae coronae Hungáriáé restituit, et temporale dominium, seu jus patronatus quod ibidem habebat, pariter S. Petro Quinque Ecclesiensi (Ecclesiae Cathedrali) et patri suo episcopo Mauro contulit; hic denique sepeliri, et post mortem sui, et uxoris 6uae huciae mem.-riam in precibus fieri voluit. Vid, Caroli Peterßy Concil. Eccles. Hung. P. I. p. 11—14.

Next

/
Oldalképek
Tartalom