Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

147 §. 56. Coelibatus clericorum. institutum canonicorum observando clericorum coelibatui et moralitati promovendae plurimum profuit. Cum enim hac aetate multi e clericis uxoribus conviverent, prolesque generarent, aut de concubinatu suspecti essent, severiori canonicorum disciplina excessus tales ex parte tollebantur, fidelique populo scandala pau­ciora causabantur. Fatendum tamen est per instituta haec canonico­rum tum Cathedralium , tum collegiatorum malum ex integro suf­ferre nequivisse , partim ideo, quod plures per orbem Catholicum existerent clerici, qui ad neutrum praedictorum institutorum spe­ctarent, partim quod et canonici progressu temporis a primigenia instituti disciplina deficerent. Quare Pontifices ltomani, episcopi, et concilia particularia praesertim seculi XI. diversas poenas su­spensionis, depositionis, publicorum onerum et tributorum clericis officium violantibus dictare, eosque ad observandam legem coeli­batus stringere pergebant. Cumque nec his poenis malo medela adferretur, Nicolaus II. et hujus successor Alexander II. Pon­tifices fidelibus interdixerunt, ne vel missam ejusmodi presbyteri audirent, qui cum uxore, aut concubina consvetudinem foveret. Quod Ecclesiam Graecam attinet, de hac jam periodi prioris §. 98. retulimus, eam vi legum concilii Trullani clericis inferiori­bus matrimonii ante sacros ordines contracti usum admisisse, quo in usu hac quoque periodo perseveravit. Licet Pontifices Romani totum concilium Trullanum ob canones plures Ecclesiae Latinae adversos reprobaverint. Ut adeo et hinc concludere liceat Eccle­siam abusibus, vitiisque tollendis nunquam non operam impendisse, omnemque corruptelam inter membra ejus vigentem non ex ejus consiliis aut institutis, sed ex praevalente sensualitatis imperio descendisse. §. 57. Disciplina poenitentiae. Poenitentiae disciplina praesenti periodo magnam quidem mu­tationem passa est, ipsum tamen institutum abrogatum nullatenus dici potest. Nam quovis periodi hujus seculo exempla poenitentiae 10*

Next

/
Oldalképek
Tartalom