Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

146 dum Capitulum S. Sigismundi in caetro Budensi a Sigismundo rege anno 1424. erectum. Capitulum hoc temporum et bellorum injuria collapsum est. Ecclesiae vero illius rudera cum modica jS. Sigismundi capella supererant usque ad aetatem Augustae Mariae Theresiae, quae titulum praepositurae Sigismundi regiae capellae Budensi adjunxit, collato ejus titulo uni ex ordine militari Crucigerorum de rubea stella, qui capellae regiae curam spiritualem habebant. Tenet ejus titulum hodie, cum ista deduco, Bmus D. Vincentius Rudolf abbas S. Martini de Vajka, praepositus S, Sigismmuli de Buda, et S. Dexterae S. Step/iani Custos 39). Tertium S. Joannis B. in palatio regio Budensi una cum splendida capella per Mathiam Corvinum regem positum. Quo et corpus B. Joannis Eleemosynarii Pa­triarchae Alexandrini quod a Turearum imperatore dono acce­perat Mathias, intulit 40). Praeter haec plura in regno existe- baut capitula collegiata, uti Libiniense in Transilvania 4l) Csanadiense S. Salvatoris 42), Dömvsiense S. Margarethae V. et M. prope Strigonium 43). De Haj <S. Laurentii in dioe­cesi Colocensi 44). De Hanta S. Michaelis dioecesis Veszpre'- miensis 45). Orodiense (Aradiense) in comitatu ejusdem nominis et dioecesi Csanadiensi situm 46). Pápoczense S. Salvatoris in dioecesi Sabariensi situm 47). Poseganum <S. Petri 4S). Ca­pitulum collegiatum Quiuqueecclesiense S. Joannis B. 49). Ti- tuliense *S. Sapientiae 50). Varadinense B. M. Virg. de ca­stro , aliaque plura, quae doctissimus Szvorenyi recenset, ac cuiusvis historiam et fata enarrat, Vid. Amoenitat. Hist. Eccles. Hung, Fascic. I. et V. 39) Szvnrétiyi oper. cit. p, 1GG. 40) Bonbarrti topograph Hung. libr. IV. c. 1. §. 9. Szvorenyi Amoenit. Hist, fascic. I. §. 10. p. 28. De reliquis capitulis Budensibus vide Szvorenyi fase. V. p. 162. et 170. et scq. 41J Szvorenyi op. cit. fase. V. p. 175, 42) Idem p. 185. 43) Idem p. 187. 44) Idem p. 1£9. 45) Idem p, 202. 46) Idem p. 213. 47) Idem p. 221. 48) Idem p, 224. 49) Idem p. 239. 50) Idem p. 254.

Next

/
Oldalképek
Tartalom