Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
uco mm innumeri alii, qui cuncti aut singulari pietate, et chari- tatc aut Religionis Christianae propagandae studio inclaruerunt. Neque dubitandum ipsos plane malos Christianos ex doctrina Evan- gelii magna emolumenta hausisse. Nam praeter id , quod multa vitia per illius praecepta remota sint, etiam ruditas seculi fugata, et gentes feroces multo mitiores, et tractabiliores eirectae sint.. Et profecto quamvis omnes non illico peccata vitarent castamque vitam ducerent, facta tamen sua non bona, sed illicita esse agnoscebant, de iis poenitentiam agentes aut adminimum pro futuro vitantes , Religioque Christiana, si non aliud, saltem illud respectu omnium hominum praestitit quod mores , et ingenia eorum mansuetiora reddiderit, et omnes quadam humanitatis honestatis , et modestiae specie imbuerit. V. Claudias Fleury de moribus Christianorum a seculo X. in disciplina populi Dei p. 358. et seq. T. II. edit. Venet. 1761. *) Baronius S. R. E. Cardinalis in Annál, ad an. 912 Nro 14. ct ad an. 1000. N. 12. testimoniis Luitprandi Cremonensis, aliorumque coaevorum scriptorum innixus non moratur depingere faciem Ecclesiae Romanae, quae seculo X. sub Sergio 111, Joanne X. Jo- anne XI, et Joanne XII. vigebat, cum dominium in urbe tenerent Theodora , et Marozia (§. 20. 21). De corruptela clericorum scribunt, Sigonius L. IV. ad an. 990. Sigehert. Gemblac, Petrus Da- miaui, Baronius ud an. 1059, et alii. #*) Uatherius Veronensis in libr. de contemtu canonum apud // Achcri in Spicii. T. I, p. 347. 350. 354. edit. Paris, an. 1723. narrat ,,se a vilissimo ecclesiae usque ad praestantissimunr, a stultissimo usque ad illum, qui sapientissimus affectat vocari, a laico us- ,,que ad Pontificem invenire neminem , qui canones, imo Euangelia ,,«t praecepta Domini curet, et in ipso clero vix esse dignum, qui „eligatur episcopus, aut qui legitimo electo manus imponat.“ #*#) Petrus Damiani opusculo 26. de presbyteris aevi sui narrat, eos adeo fuisse scientiarum ignaros ,.ut non modo eorum, qnao ,,legerint, intelligentiam non attingant, sed syllabatini quoque vix ,,ipsa dacurrentis articuli elementa balbutiant.“ Judicia Dei, s c u O r d a 1 i a. Quamvis autem plurimi hujus aevi homines passionibus , ct vitiis frena laxarent, plerisque tamen sensus religiosus inerat, licet is quandoque ctiain apud illos, qui supra vulgus sapiunt, eum