Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
134 superstitione multiplici conjunctus erat. Hujus rei uberrima documenta praebent, et variae illae visiones, et adparitiones , quibus gloriabantur homines, et praesertim judicia Dei, seu ordalia, quae ex veteri Germanica voce ordel, urthel, compellabantur. Haec in eo posita erant. Is, qui de crimine aliquo accusatus vel suspectus testimonia fide digna pro innocentia sua comprobanda adducere non valebat, experimento, aut probationi cuidam subjiciebatur, quae ex natura sua cum difficultate, laesione corporis aut excidio conjuncta erat, hanc si quis illaesus sustinuit, pro innocente habebatur , si vero secus, tamquam reus condemnabatur. Ex variis autem ordaliura generibus sequentia notatu digniora erant. 1) Probatio per ignem, vi cujus accusatus vel prunas candentes in pectore sustinere, vel ferrum candens manibus contrectare, vel per carbones vivos nudis pedibus, aut per rogum flagrantem transire cogebatur. 2) Probatio per aquam ferventem , aut frigidissimam, nempe delatus brachium in aquam ferventem immergere obligabatur, vel vestibus exutus in aquam frigidissimam supinus immittebatur. Si brachium illaesum ex aqua extrahebat, aut aquae frigidae non supernatabat sed ad fundum mergebatur velut innocens absolvebatur. 3) Probatio per libram , cui feminae de artibus magicis accusatae imponebantur, ac si nimis leves reperie- bantur, cum diabolo innexu esse putabantur. 4) Probatio per crucem , qua accusator, et accusatus expansis brachiis in forma crucis collocabantur, illeque reus pronunciabatur, qui primus defatiga- tus brachia demittebat. 5) Probationis genus erat jus stillicidii, et cruentationis, seu feretri, dum nimirum propter homicidium delatus, ad cadaver occisi ductus illud attingere jubebatur, et si tactus cadaveris ipsi spumam , aut salivam ex ore elicuit, aut sanguinis cruorem e vulnere expressit, velut reus condemnabatur. 6) Probatio per Eucharistiam, quam clerici potissimum subibant. Suspecti videlicet de crimine S. coenam accedere jubebantur, et si nocentes fuissent, illico post absolutam communionem Dei virtute morituri, aut infirmitatem passuri putabantur. 7) Probatio per certamen singulare, id est duellum in quo is, qui victoriam reportabat, innocens dicebatur. 8) Per saltura honoris. Hic istis in adjunctis locum habebat: cum domini arcium, et castellorum arma contra hostem arripientes propria relinquerent, arces, et castella