Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

126 facile inde abigerentur, sensim et sensim in ampliorem numerum fortioresque vires excrescentes n). Quod Belgium attinet, huc quoque penetrarunt ejusdem no­minis haeretici. Nam quidam ex jis Italiam relinquentes anno 1025. terras Cameracenses intrarunt, qui docebant homines nullis Evan- gelii legibus nec disciplina Ecclesiae obligari, ac tam ab illis, quam ab hac immunes omnino esse, neque aliud observandum esse, quam justitiae studium, quod omnes homines justificat. Prae­terea Sacramentis novae legis nullam efficaciam adseribebant, cul­tura Sanctis abnegabant, crucem Domini, sacras imagines, reli­quias , ac templa omni veneratione spoliabant, doctrinam de pur­gatorio explodentes, et magistro quodam Italo nomine Gandulp/n gloriantes, qui ipsas evangelicas et apostolicas leges docuisset omnibus quibuscunque aliis praeceptis anteponendas. Hos tandem Gerardus Cameracensis et Atrebatensis episcopus Synodum Atre- bati anno 1025. celebrans confutavit, ac feliciter ad confessionem fidei deponendam disposuit, sicque dioecesim suam ab illis per­purgavit 12). Iu Germaniam quoque advenisse Manichaeos inde concludere licet, quod Hermannus Contractus de Henrico III. imperatore narret, eum Goslariam pro natali Domini adpulisse, cum tamen intellexisset haereticos ibidem existere tales, qui vetus Testamen­tum rejicerent, ac nonnullos solum libros novi Testamenti admit­terent, qui coelum et terram ab aeterno existere, homines ope­ribus bonis nec mereri, ncc malis demereri posse asserent, de Christo, Baptismo , Eucharistia , et Matrimonio male sentirent, ac animalium esum detestarentur, Henricnm consilia de iis in suo­rum conventu expetiisse et omnium consensu decrevisse, ut omnes ibidem reperti Manichaei ad laqueum condemnentur, ne haeresis adeo perniciosa ultro propagaretur. Vid. Herman. Contract. ad an. 1052. in Ehronic. Heineccius in antiquitatib. Goslar, p. 57. et Us serius de Ecclesiar. success, c. 8. p. 280» Jl) Muratorii antiquit. Ital. med. aevi T. V. p. 89. 12) Daigentreé collect, judicior. de novis errorib. T. 1. p. 7. Hichardi analys. Con- cil. T. II. p. I). Synod. Attrebat. in Dac/ierii Spicil. T. 1. p. 607. Du Fin biblioth. des auteurs eccles- T. VIII p, 127.

Next

/
Oldalképek
Tartalom