Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

CAPUT V. De Ritibus ecclesiasticis, moribus Christianorum, et disciplina Ecclesiae. §. 48. / Ritus Sacri. yJ 'K In Eucharistiae celebratione , et Sacramentorum administra- tione nullam notabiliorem mutationem hac periodo factam fuisse deprehendimus, nam quae praecedente periodo invaluerat, oblatio­num omissio , indeque enatae missae privatae , missarum stipendia, et intentiones, modo jam integre confirmata, et ad hodiernum mo­rem adducta sunt. Cum missae stipendium sacerdoti celebranti ce­deret, etiam illa consvetudo vetustatis, qua singula die in quavis Ecclesia unicum missae sacrificium ab episcopo , aut a sacerdo­tibus alternantibus offerebatur ita mutata est, ut quivis sacerdos quotidie missam celebraret. Imo certis diebus uti in Circumcisione Domini, in .Vigilia Ascensionis, diebus quatuor temporum post Pentecosten quivis sacerdos tres missas legere consveverat, qui tamen abusus ab Alexandro II. V. in concilio Romano anni 1063. abrogatus est, eo adjecto ut solo Natali Domini tres missae dice­rentur. Mos, quo fideles ad communionem accedentes Euchari­stiam propria manu excipiebant, et ore ipsimet admovebant, in concilio Rothomagensi anno 878. sublatus , et statutum est, ut sa­cerdos Eucharistiam ori fidelium utriusque sexus imponeret. Aga- pae in concilio Trullano jam anno 6i)2. abrogatae, nunc jam ubi­que desierunt. l). Reliquiarum cultus hac periodo non parum auctus ab illo prae­sertim tempore quo omnes Ecclesiarum consecrationes cum reli­quiis fieri praecipiebantur et hae ad altaria ponebantur 3). Nam I) lsidor. Hispal, de eccles. officiis, Amalarius de ecjes. offic. tVala- fridus Strabo de exordiis, et incrementis rer. Christian. Remigius in expos, missae. Róna rer. Liturg. libr. duo. 2) Con. Nicaen. II. can. 7. decrevit episcnp. sede privandum, qui Eccles. sine reli­quiis consecraret. 3) Mabillon Aci. SS. Old. Betted. T. VI. P. !• Praef. ä.

Next

/
Oldalképek
Tartalom