Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
98 ralis per totum, qua late patet, orbem Christianum ad hodiernum usque diem propagatus , nullam amplius notabiliorem adversitatem experiretur. Seriem rei sic narrant Historici. Imperante Aicephoro . qui depulsa ac imperio privata Irene thronum ConstantiDopolitanum occupaverat, Iconoclastae quidem caput suum erigere coeperunt, nullam tamen stragem imaginibus intulerunt, nee earum cultores persecuti sunt. Succedente autem post Nicephorum Michaele Curopalate S. imaginum fautore iconodulis plane tranquillos esse licuit Verum tanto acerbiorem et imaginibus et earum cultoribus persecutionem intentavit Leo Armenus. Quid causae hanc ad cladem imaginibus inferendam eum impulerit ? sufficienter indicari nequit. Fabellae enim et puro commento quoruudam Graecorum, quod nempe Leoni sub illa solum conditione addictum fuerit imperium si imagines sustulerit , nullum locum cedendnm esse vel inde liquet, quod commentum hoc ex Leouit Isauricibiographia ad hunc principem adplicitum fuerit. Nonnulli causam ex colloquio Leonis cum Patriarcha Nicephoro repetunt. Petebat quippe imperator, probari sibi cultum sacrarum imaginum ex documentis Apostolorum et Patrum primorum seculorurn, Patriarcha autem et reliqui Catholici reponebant, traditionem sufficere etiam non scriptam ad idem edocendum, neque decens esse, ut ea, quae in Concilio Oecumenico decreta fuerant, retractentur. Huc accessit, quod in altero Colloquio ab imperatore aeque hunc ad finem in palatio suo adornato Theodorus Sludila abbas, aliique monachi imperatori audacter reposuerint, de negotiis fidei non in palatio sed in Ecclesia esse tractandum 8 9). Interim certum est imperatorem hanc audaciam monachorum tunc non aliter plexuisse, quam relegando eos in monasteria sua, et imponendo , neulteiiores disputationes de s. imaginibus agitarent. Cum tamen lites et contentiones non solum non minuerentur, verum per totum fere Orientem potius augerentur10) Leo imperator vulgato anno815. decreto S. imagines tolli jussit, et Patriarcham Nicephorum 8) Haec testantur Theophanes, Zonaias, et Cedrenus. 9) Michael monachus in vita Theodori Studitae. 10) Theodorus Sludila epist. 2. lih. II.