Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
09 decreto huic reluctantem, et subscribere nolentem in exilium relegavit 1’) assignato eidem pro successore Theodoto Cassi- terra imaginum persecutore. Hic paulo post Conciliabulum Con - stantiuopoli celebravit, in quo reprobata Synodo IVicaena II. conciliabuluin a Constantino Copronymo habitum confirmavit, et omnem S. imaginum cultum condemnavit *'). In hujus decreti vim imagines sacrae ex Ecclesiis, et domibus tollebantur, et monachi, aliique fautores earum exilio mulctabantur, cumque reperirentur inter hos viri reliquis fervidiores, qui duce Theodoro Sudita decretum imperatoris impium esse proclamarent, et cunctos ejusdem executores, imo ipsum imperatorem quoque velut Christi obtrectatores , et apostatas arguerent, atrociores etiam poenae in illos dictatae, et ipse Theodorus in exilium pulsus ac carceri mancipatus est ,2). Leone Armeno violenta morte e vivis sublato in ejus locum anno 820 suffectus est Michael Balbus, qui licet nec ipse imaginum cultor existerel, imperii tamen sui initio omnes imaginum fautores benigne tractavit, ab exilio eosdem revocans et carceribus inclusos libertati restituens adeo, ut 1'heodort/s Stu- dita eum Christi aemulo, novo Davidi, et alteri Jusiue comparaverit. Sed ultro progressus imperator illis etiam convictionem suam sequi permisit, dummodo in urbe Coustantinopolitana ab eri- geudis imaginibus abstinerent, et de controversia altum tacerent. Cum tamen Catholici imperatorem fine restituendarum sacrarum imaginum vehementer oppugnarent ac illis cultum religiosum deferendum esse imperterrite statuerent, Michael Balbus ira correptus abbatibus et episcopis deuuo exilium dictavit ,33. Severius adhuc sacras imagines , earumque cultores insectatus est prioris filius Theophilus, qui non solum sacrarum imaginum cultum , sed et picturas vetuit , et pictas jam e medio tolli praecepit omnesque eos , qui praeceptis ejus non parebant in carceres detrudi, aut morte affici jussit. Sors haec vel maxime monachos qui a cultu imaginum , ne violentis quidem mediis retineri poterant, tangebat, esto et multis pictoribus catholicis, prout et 11) Anonymus in Hist. Leonis Armeni, Ignotius in vita Aicephori. 12) Vid. Haroniiis ad ann. 818. 13) Michaelis monachi vita T/ieod. et Theodorus Studita cpist, 86. L. II. 7*