Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
2 iterato Augustum proclamavit; Severus autem infeliciter pugnans a suis desertus in captivitatem abductus, et vita privatus est 3). Huic Galerius suffecit Licinium , quem Caesarem et Augustum salutavit, ut adeo sex essent eodem tempore sive Augusti sive Caesores 4J. Ceterum paulo post Herculius in Galliam redux, de perfido et uefario erga Constantinum generum suum animo semel atque iteruin convictus auuo Chr. 310. mortis poenam luit 5). Anno insequente etiam Galerius faedo morbo correptus vitam finivit. Circa idem tempus Maxentius bello Constantinum petiit, at hic illum saepius superavit 6), imo ad pontem Milvinm penitus profligavit, totamque Italiam et Africam anno 312. ad finem vergente in suam redegit potp- statem 7 8). Hoc bello feliciter confecto unicus adhuc ex persecutoribus Ecclesiae restabat, nempe Qttlfins, qui Licinium et Constantinum bello adgressus pridie kal. Maji an. 313. in Illyrico per Licinium victus fuga in Asiam se salvare volens ad Tarsum Ciliciae vitam finivit s). Devoluto hac ratione ad Constantinum et Licinium imperio mox inter ipsos dissensio exorta est, quae sic terminata fuit, ut Licinio debellato et vita privato, solus Constantinus 9) summum imperium consequeretur anno 323. Defuncto Constantino M. tres illius filii patris imperium ita inter se diviserunt, ut Constantio oriens, Constanti autem et Cottslutiti/io Occidens obtigerit ,0J. His successerunt alii, donec circa Secnli IYT. finem Theodosius .M. imperium in orientale et occidentale divisisset. JI). Occidentis imperium ab anno fere 400. gentes barbarae vel maxime autem Germanicae tantopere devastaruut, et diri3) Arion. Vales, p. 057. 658. Zotimus L, II, c. 10. n. 1—0. Aurei. Victor de Caesaribus c. 40, n. 6. 7. Rntrop. L. 10. c, 2. n. 6. 4) Zozim. L. II. c. 11. n. 1. Victor de Caesarib. c. 40. d. 8. Hieronym. in Chron. 5) Lactant. 1. c. cap, 29. 30. Eusebius H. E. L. Vili. c. 13. 6> Xazarius in Pdneg. Constantino dicto, c. 17. n. 3- item c. 21—27, 7) Lactantius 1. de moriib. persecutor, c. 44. Xazarius ibidem c. 28. 8) Zozimus L. 2. c. 17. n. 6. 7. 9) Theodor. L, 1. c. 1. Chronicon Alexandrinum, Tillemont. vita Constant. §. 50. 10) Idacius in fastis. Schütz allgemeine Weltgesch. Tom. 3. p. 64- 11) Zozimus L. V. o 1. Socrates H. E. VI. c. 1.