Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

nem Christianam, quam nempe Arabiae tribus profitebantur, et quam opera Sergii monachi Ncstoriani, Jocimis Antiocheni Ario addicti t et cujnsdam Bairae Jacobitae in Syria et Arabia sibi familiarem reddiderat, Faulus diaconus Zonaras aliique Historici Christiani fi­dem indubiam faciunt. §. 21. Religionis celerrime propagatae causae, et schismata inter Muhammedanos nata. Anno 644,. quo Muhammedes hac ex vita decessit, prae­ter Arabiam jam universa, qua late patebat Persia, ejusdem armis subjugata erat. Postea vero Calipliae potentiam suam per Syriam, Palaestinam, Aegyptum extenderunt, et decurrente altero saeculi VII. dimidio alias adhuc Asiae terras orientales et septemtrionales , insuper Cyprum, Rhodum et Africam Ro­manam usque ad mare Atlanticum iu suam redegerunt potesta­tem, inde postea in Hispaniam et Galliam penetrantes. Cau­sae autem, quibus Mnhammedet in propaganda religione sua tam felices progressus fecerit, sunt sequentes: I) quod prae­cepta illius populorum praesertim Orientalium indoli, moribus, opinonibus, ac climati mirum in modum adcommodata, ac intellectu et observatu facillima sint, cum sensualitati nimiopere faveant. 2) quod diversarum confessionum ritus et cultus subdole con­junxerit , et alia ex antiquis Arabum ritibus, uti polygamiam , concubinatum, abstinentiam ab immundis cibis etc , alia ex Chri­stianis, uti purgatorium, et extremum judicium, alia ex Judaeis uti circumcisionem, alia ex Gentilibus uti coecum fatum ado­ptaverit , sicque omnium gratiam facile lucratus sit. 3) Non so­lum illecebris sensualitatis, verum etiam vi et terrore armorum plurimos edomuerit, et in officio continuerit. 4) quod io Kora- no non solum fabulae vere aniles, et opiniones absurdae *) ve­rum etiam insiguia morum exemplaria comprehendantur, dum liberalitatem pauperibus, hospitalitatem omnibus, integram fidem, obedientiam superioribus , justitiam cuuctis contestaudam prae­cipit. 5) His adjungenda sunt seculi, quo vixit, ruditas, mul­titudo errorum et haeresuin Ecclesiam orientalem dissecantium, Christianorum lites, bella frequentia, Arabum nova moliendi

Next

/
Oldalképek
Tartalom