Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
proclivitas et res alienas invadendi cupiditas, tandem Mono- physifarum ac Nestorianorum erga Catholicos odium, sicque eorum cum Muhammedanis coalescens societas 37). Quod vero schisma inter ipsos Muhammedis successores ortum attinet, illud originem ex controversia de jure successionis ia principatu traxit, et non pauca obstacula incrementis sectae posuit. Licet enim Muhammedes cum mascula prole careret; tiliam suam Fatimam, hujusque maritum Ali generum suum in principatus haeredem scriberet, ejus tam Socer Abubeker, item Omar, et Othmam jus successionis sibi arrogabant, etreipsa duces Arabiae eorum primum nempe Abubeker Chalipham (^Vicarium summi Prophetae) constituerunt, ac surrogatis post hunc Omare et Othmannio tandem genero Muhammedis Ali fasces imperii anno Hegirae 35. detuIerunt.>Hinc gravissimae contentiones primum ortae, quae postea in cruentissimum bellum degenerarunt/ dum hi Ali ejusque descendentes, alii vero Abubeker, ejusque progeniem velut legitimos Muhammedis successores spectarent , et Schisma in hodiernam usque diem perseverans conderent. Utraque pars Koranum quidem velut normam religionis suae, ac ceu legem divinam amplectitur, illud tamen intercedit discrimen, quod illi solum Koranum sequantur, Schiitae seu sectarii inde nuncupati, ad quos Persae et quidam Indi accesserunt ; hi autem Korauo aliam quoque legum collectionem (sun- nara) quae inde a Muhammedis tempore viva voce propagata est, teneant et ideo dicti sint Sunnitae, quibus Saraceni, Aegyptii, Turcao, Mogolenses et pleriqu e Indi se adjunxerunt 3S). Sunt porro et aliae sectae Muhammedanorum, quae in diversis reli37) Euseb. Henaudot Histor. Patriarch. Alexaiidr, pag. 163. et 169. 38) Reland de relig, Muhammed. Libr. II edit. 2. Cltraj. 1717. 8. Germanice reddit, et public, Hannover. 1717. 8. Joan. Chardin, voyages en Persae T. II p. 281. J. H. Holtinger in Hist. Orientali. L II. c. 7. p- 549. G, Sale Prolegora. ad Koran, sect. Vlll, p. 151. et seq. JJ, Baumgarten Geschichte der Religionspartheien p. 393. seqq. De Saracenis in genere consuli possunt. Georg. Elmacina Hist. Saraeen. lat. reddita op, Thomae Erpenii Lugd. Bat. 1025. f. Ge. Abulpbaragii Hist, compend. Dynastiar arab. et Jat. edit, ab Ed. Eococki Oiou. 1663. 4. Germ. vers, a G. L. Bauer Lips. 1783. f.