Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

51 bum tribus mox euperaus ad magnam potentiam eluctaretur, vi- ciuosque principes uti: Persiae regem Chosru Parviz, Orientis Imperatorem Heraclium, Aegypti dominnm Mokawkag, Aethio­piae regem, et alios Arabiae principes ad novam doctrinam adoptandait! provocaret. Fortuna ei tantopere favit, ut octavo aerae novae anno urbem Meccam cum templo (Caaba dicto) quod per Abrabainvm et Ismaelem aedificatum credebatur sui juris faceret, ipsumque templum turbatis inde idolis, sanctissimum constitueret religionis suae locum. Postea ubique propitio Marte puguaus copias suas ad subjugandas reliquas Arabum tribus eduxit, Heraclium imperatorem in fugam conjecit, atque Syriae partem cum ditionibus suis conjunxit. Mortuus est Medinae anno Hegirae undecimo, aetatis vero suae 63. Arabes constituto Abubeker cognato Muhummedis supremae potestatis modera­tore tam hoc , quam et Ornare illius succesore ducibus Palae­stinae, Syriae, Aegypti et Persidis domini evaserunt. Nonnulli ejus opinionis sunt, quod Muhumedis corpus ad templum Mcc- cense delatum, et tumbae ferreae vi magnetica in templo pen­denti impositum, atque lapidibus pretiosis ornatum sit; alii vero totam hanc narrationem fabellis accensent, Muhammedemque Medinae, ubi e vivis excessit scpultum esse contendunt. Quantam venerationem Mnhamedani Pseudoprophetae mio , et cun­ctis, quae iilum vel remote attingunt, contesientur, vel id manifestat, quod lacunar templi Meccensis hodiedum divinis fere colant honori­bus, quod camelo Koranum ad Caabam (templum) ferenti sacrum de­ferant cultum, eumque velut animal divinum honorent, quod colum­bas in tota vicinia Meccensi existentes, nec quidem a frugibus re­movere, aut mactare audeant ideo, quia eas ab illa columba descen­dere opinantur, quae ad aurem Prophetae accesserat, eidemque do­ctrinam coelestem inspiraverat. *) Nonnulli contendunt Muhammcdem nec quidem legendi aut scri­bendi artem novisse. At assertum hoc parum credibile esse videtur, cum is in Arabia et inter gentes vicinas mercaturae, idque satis feliciter operam navaret, quo in negotio vix prospere versari potuis­set, nisi artem legendi, sciibendi, et calculandi saltem mediocriter novisset« 4*

Next

/
Oldalképek
Tartalom