Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

52 K yfí Leg ifi a Muhammede traditae praecipua capita* ^ Religio Muhammedis mandante ipso sensim ia scriptum re­dacta, originem dedit Korano, qui nihil aliud exprimit m lectio­nem, seu codicem variis ex sermonibus et schedis, quas illo defun­cto invenerant consarcinatum, et per ejus successorem Abubeker in unum volumen collectum. Caeterum lex, quae in Korano inter nos circulante reperitur, nequaquam illa est, quam Muham- medes tantopere laudabat, noster que Koranus diversus ab illo Muhammedis esse inde conjicitur, quod Muhamrnedes ipse in nostro suum verum Koranum citet, et laudet 34). Quantam reverentiam Arabes et Muhammedani Korano testeutur, quibus de illo fabulis fidem praestent, quanta eum diligentia volvant, quanta elogia eidem tribuant, quo animi affectu eum tempore belli plane ad castra deferant, Christianis aliisque immundis eum invideant, qua attentione, praemittendo semper lotionem eum vel attingant, quave fide, per eum jusjurandum pronuncient^ magis mirandum quam imitandum! Dividitur Koranus in 1Í4. Suras (sowar) id est Capita, quaevis autem Sura in Ajat id est versiculos subdividitur, 'Potum vero systema Korani communiter Islam compellatum, duo generalia continet capita nem­pe Iman seu credenda, et Din seu Jus id est agenda 35). Credenda complectuntur sequentia: Unus existit summus et ve­rus Deus (Allah) ab omnibus mortalibus colendus, qui statutis temporibus legatos seu prophetas, quales erant Noachus, Ab­34) Ludov. Maraccius optimam Korani editionem adornavit Pataviae 1698. II. fol. Ex versionibus autem maxime laudari meretur anglosaxonica per J. G. Sale cum introduci, et not. Londini 1734. 4.. dein theodisca Er, Eberhardi Boysen edit. II. Halae 1775. 8. ac Epitome J. Ch. IV, Augusti Weissenfelsae 1798. 8. De Korano eruditissima prolegomena scripsit Georg. Sale et anglicae ejusd. operis versioni praemisit vid Verlöt disoours sur 1’ Alcoran (reperitur in Parte Ili. Hist equit. Melitens.) nec non Jo. Chardin voyages en Perse Tom. II. p. 281. 35) Cramer in continuatione Bosueti Tom. IV. p. 502. et s. Herman Claudius Muhameds Religion aus dem Koran dargelegt erläutert und beurtheilt Altonn 1809.8, Disseitatio Francogallica Jos, de Hammer, quae exstat Tom. II. (Fundgruben des Orients) Amad. Wiessner der Muhamedanismus. P. I, Leipz. 1828. 8. §. 20.

Next

/
Oldalképek
Tartalom