Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

41 bantur, cum eam penitus tollere nequirent. Inter multos hujus ge­neris inimicos Christi praecipuos saltem notasse sufficiet. Ei his erat I. Hierocles Philosophus , Bithyniae Praefectus, qui in duo­bus libris loymv (filnlrid-Mv contra Christianos publicatis Apollo­nium Tyanaeum non secus ac Porphyrins aliique periodo pri­ma (Part. I. c. III. §. 33} Christo comparavit, imo praetulit di­cens , Apostolos et Evangelistas, qui facta Christi scriptis com­plexi sunt, homines incultos , ac deceptores fuisse, e contrario autem Apollonii, gesta Philosophos, veritatis amicos recensuisse. Insuper antilogiase sacris libris colligere, et Apostolos praesertim Petrum et Paulum explodere conatus est, Jesumque a Judaeis con­demnatum 900 latronum ducem fuisse impudenter effutivit. Euse- sebius l *) illum vulgato opere refutavit. II. Himmeriut de quo Photius dicit “}, eum in orationibus suis ad formam canis laten­ter mordentis Christianos adlatrasse. III. Libanius sophista ori­undus Antiochia , scripsit varias orationes , et declamationes 3 *} , quibus virulentum suum erga Christianos animum cunctis probavit. IV. Etmapius cujus liber de vitis philosophorum et sophistarum 4) , sat superque manifestat, quam infestam Christianis mentem possederit. V. Quint. Aur. Symachus s natoris et praefecti mu­nus in urbe Romana gerens. Hic in relatione de ara Victoriae ad Valentinianum imperatorem missa, non solum gentilismum stre­nue defendit, sed Christianismum quoque fortiter impugnavit. Eum S. Ambrosius 5 *) solidissime refutavit, VI; Olympiodorus °} et TjOtimus 7) qui in historicis operibus suis Christianos liberrime sugillant. Reliquis autem Christiani nominis obtrectatoribus *S. Au­gustinus , Orosius et Salvianus sat superque responderunt. 1) Ti Heu tout, menioires. eceles. vol. V. persecution. Diocletian, art 18 vid. Pearson in prolegomen. quae Hieroclis opuesulis praemisit Lond. 1Ü54. 8. 2} vid, Fabricii biblioth. Graec. L, IV, c. 30. §. 12. vol. IV. p. 413. et L. V. c. 38. §. 165. vol. IX. p. 426. 3) ibid L. V. c. 9. 10. vol. VII. p. 145- seq. vol. I. p. 407, et Wolf Anecdot. Gr. Hamburg. Tom. II. p. 331. et Tom. III. p. 262. 4) Fabricii bi­biioth. Gr. L. V. c- 5. §. 2. vol. VI. p. 232 5) Fabricii biblioth­Latin. L. III. c. 14. p* 631. et vol. III. p. 710. 6} Photius biblioth. cod. 53. p, 178. 7) Fabric, biblioth. Graec. L. V. c. 5. §. 21. vol. VI. p. 581,

Next

/
Oldalképek
Tartalom