Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
40 ticuni Ponlifici Zachariae incusaverit, ac sacerdotis cujusdam in lingua latina, haud versati baptismum in nomine Patria, et Filia , et Spiritua sancta collatum reprobaverit, demum et illud in ipso exprobrant, quod is non tam Jesu Christi Apostolum, quam potiu* Pontificis servum ob nimiam erga eum adhaesionem, et obedientiam egerit. At nulla harum objectionum talis est, quae merite illius illo tempore spectata aliquatenus obscurare possent. Nam relate ad primam reponimus: S. Bonifaciutn licet in reliquo haud indoctum, ac in grammaticis, poeticis, et disciplinis sacris utcumque versatum seculo tamen vixi.se satis obscuro, scientiis paium imbuto, praeju- diciisque adeo obnoxio, ut nequidem eruditi iisdem penitus caruerint. proinde huic tanto minus vitio tribui potest, qnod non in omnibus supra aevum suum sapuerit, quanto certius est, eum continuo praedicationis laboribus intentum fuisse. Quod alteram objectionem attinet, nescio an spectatis aevi hujus indigentiis et circumstantiis non potius laudandus sit, S. Boni facilis eo, quod omnimodam obedientiam, pt adhaesionem erga sedem Romanam quavis occasione testatus fuerit, quod obligationis suae conscius homines feroces, bellicosos, et multis vitiis adhuc deditos, vinculo Religionis cum centro unitatis coujunxerit. Etiam illud forte adversarios in reflexionem summiere oporteret, quod is Pontificis adjutorio et influxu nimiopere indiguerit ad grande et multis impedimentis subjectum opus suum feliciori cum successu prosequendum. **) Baschalis III, antipapa seculo XII. Car olunt M. inter Sanctos retulit quidem, at canouisationein hanc Ecclesia Romana nunquam recepit. Inde repetendum , quod nec Calandario Ecclesiae Romanae nec Breviariis Benedictinorum, quos tamen magnis favoribus cou- flectebatur, nomen Caroli inpertnm sit. * CAPUT II De fatis Ecclesiae Christianae adversis. §. 15, Religio Christiana scriptis impugnata per Ethnic os. Prospero lioic Ecclesiae Christianae statui, quem hucdum descripsimus, quovis seculo gravissimae adversitates admixtae erant. Imprimis rei Christianae laetum progressum imminuerunt hostes privati, qui partim operibus vulgatis, partim cal-tmuiis Christianam Religionem saltem reliquorum odio exponere cona-