Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
89 firmas radicos fixit, et fundatis episcopatibus durabilis perstitit. Episcopatus vero erecti sunt sequentes: Osnabrugensis, Pa- derbornensis, Mindensis, et Monasteriensis in hodierna Westphalia; item Bremensis, Verdeusis, Halberstadiensis et Hilde- siensis in Saxonia inferiori ,48). Verum non in his solum , sed etiam in aliis ditionibus suis multa instituit et ordinavit Carolus, quae vel ad emolumentum et decus Ecclesiae Catholicae, vel ad propagationem Religionis Christianae, et culturam literarum imprimis sacrarum proficua erant. Ita in ecclesiis cathedralibus et claustralibus publicas scholas aperuit, et dotavit ,49), uniformitatem liturgiáé juxta ritum Romanum confirmavit, clericorum , et monachorum disciplinam multum jam collapsam instauravit, Canonicorum institutum laudabiliter promovit, bibliothecarum fundamenta in monasteriis posuit, sacrarum literarum culturam renovavit, dum sub ipsius auspiciis homiliae ex operibus SS. PP. collectae, et in usum cleri publicatae fuissent; ecclesiis et monasteriis donationes amplas fecit, privilegia coutulit, legesque saluberrimas sub nomine Capitularium notas , de rebus et personis ecclesiasticis tulit ,5°). Ex quibus cunctis sufficienter ad paret Carolum M. licet defectibus etiam suis laboraverit, fuisse instrumentum, quo gentes multae ad Christum conversae, multaque praeclara in republica tum sacra, tum pro- lana gesta fuerint, cumque jure merito Magni nomen consecutum fuisse. *) Nonnnlii ex Protestantibns uti Weismann Introduot. in memorab. H. S. Tora. I. p. 584. et seq, Monheim in Vollständig. Geschichte d. N. T. Heilbron und Rothenb. Tom. II, p. 11. es seq. Henke iu Aligera. Geschichte der Chr. Kirche P. I. p. 492. ct s. aliique plures Bonifacio mirabilem objiciunt ignorantiam eo, quod Virgilium episcopum Salisburgensem , qui antipodes dari docebat: tamquam haere148) Adamus Bremens Hist. Eccles. I. 9. et anonymi narratio de Ecclesiis. prim, in Saxonia positis in Leihnicii scriptis rer. Brunswic. III. 149). Joann. Launoy de Sehol, celebriorib. a Carolo M. instauratis Paris. 1672. 8. Histoire literaire de ia France. IV. p. 9. seqq. Herrn. Conring dissert, de antiquit, academ. G. AT. Brehn Altertlnimer Geschichte und neuere Statistik der hohen Schulen Leipzig 1783. 8. I. p 115. seqq. 150) Capitularia regum Francor. edit. Sleph. Balu- zius cura Petri de Chiniae Paris 1780. II» f.