Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

bas Saracenis in ipsa urbe Neapolitana tumulo honorificentis­sime intulerunt. 7) Longobardi; apud hos quoque superioris Italiae domi­nos crudelis ille vetustiorum temporum furor in Christianos sae­vire desiit et anno 587. rex eorum Autharis nomen suum pri­mo quidem confessioni Arianorum inscripsit, tantoque zelo eos defendit, ut lata etiam lege proles Longobardorum in Ecclesia Catholicorum baptisari vetuerit, at Agilulfus ejus successor sacra Catholica amplexus est. Nam Theodelinda uxor Agi- lulfi et Garibaldi Bavarorum Ducis filia consiliis GregoriiM. Pontificis adjuta maritum suum et cura hoc populum ad Catho­licorum Sacra convertit. 8) Praecedentium populorum exempla pars quaepiam An­glo-Saxonum quae Cantium inhabitabat sub rege ElJielberlo secuta est. Rex enim accepta in conjugem Bertha regis Pa- risiensis lilia, hujus et episcopi Luidharti, quem in aula sua tolerabat, consiliis, favere Religioni Christianae coepit. Cum­que anno 596. Gregorius M. Pontifex monachos quadraginta cum abbate Augustino fine praedicandi Evangelii in Britanniam misisset, et hi ad insulam Thanctanam advenientes a rege Ethelberto esto nondum Christiano honorifice exciperentur, ac libertate Christum praedicandi donarentur, missionarii hi in metro­poli Cuntuariensi consistentes zelosis sermonibus, et labore Apo- etolico per reginam succollato, non solum proceres Anglo-Saxo- uum et regem ipsum, verum et magnam populi partem Christo lu­cri fecerunt. Studium isthoc et illum effectum habuit, ut plura ido­lorum templa in usum Christianorum occuparentur novae ecclesiae, et monachorum claustra ponerentur, rudis et ferox populus ad mitiorem sensim vitae rationem perduceretur, l,s). Indefessos conatas hos praemiaturus Gregorius M. ducem mis- sionariorum Augustinum Ecclesiae Cautuariensis praesulem con­stituit , eumque pallio Archiepiscopali ornavit, ecclesiam vero ipsius ornamentis altarium, vestimentis sacerdotum, vasis sacris 115) Bcda Hist. Eccle. genti» Anglor. L. I. c, 23. p. 55. edit. Chiflet. Rapin Thoyras Hist, d’ Angleterre Tom. I. p. 122. seq. Acta SStor. Tom. HI. Februar, p. 470. ubi sermo recurrit de Etliellerto Cantii rege, cf# Gregorii M. opistol. 40. ot L, V. epistol. 58. — 28 —

Next

/
Oldalképek
Tartalom