Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
29 et reliquis providitJ^Sicque duae ecclesiae in Britannia collectae sunt: antiqua ceremonias Romanas haud secuta, ac festum paschatis luna 14-ta cum Judaeis celebrans, (period. I. cap, II. §. et recentior sub auspiciis Augustini fundata ritumque Romanum observans. Augustino post sex annos e vivis erepto successit Lauretitius, qui egregie coepta non solum continuavit, verum fidem Christianam etiam latius propagavit, id- que eo facilius exequi potuit, quia regum uxores Christianae conatus ejus mirabiliter adjuverunt. Ita Edvinus rex Northum- brorum uxoris Edelburgae Cantii regis influxu, et Paulini episcopi Eboracensn opera anno 627. baptismum suscepit116). Ita Penda filius regis Marcioruin filiam Northumbrorum regis Osivii ea sub conditione in uxorem obtinuit, ut Christianam fidem amplecteretur 117)l Hac ratione inter alios quoque hep- tarchiae populos Religionem Christianam feliciter seminatam fuisse vel inde concludere licet, quod et ibidem reginae missio- nariorum studio adjutricem operam sociarent. Justiniani/* imperator anno 528. imperium adeptus etiam Herulos quos Anastasius imperator in fine Seculi V. Istrum transgressos in imperium suum receperat, sed quos ob ferociam suam majori ex parte dissipaverat, ad Religionem Christianam assumendam disposuit l18) ac eiiam Abasgos inter pontum Euxinum et montem Caucasum habitantes idem facere permovit. 1T9). Verum conversiones hae adeo parum memorabilis continent, ut iis uberius recensendis tempus impendere nolimus. *) An iqua traditio est, ampullam chrismatis pro baptisando Chlo- dovaeo per columbam e coelo adlatam fuisse eo , quod clerico olei ampullam deferenti propter populi frequentiam ad baptisterium accessus non patuerit, haneque ampullam esse eandem cum illa, quae hodiedum in Gallia possidetur, et ex qua Franciáé reges inunguntur. De hoc facto Scriptores coaevi, uti Gregorius Thuronensis, Avitus Vienensis , et ipse Remigius nullam plane mentionem faciunt. Primus qui miraculi hujus meminit est Hincmarus episcopus Rhe- mensis, seculi IX. Scriptor in vita S. RJiemigii imaginem ampullae, et dissertationem de super vulgavit D. e Murr. Norin- bergae 1801. Contra veritatem miraculi potenter insurrexit Joan. Ja116) len. Beda H. Eccl. Lib. II. Cap. 10. et s. 117) Reda 1. cit. Cap. 21. 118) Procopius de bello Gothico Lib. II. Cap. 14. 119) Procopius loc. cit. Libr. IV, cap. 3. a